Text List

Articulus 4

Articulus 4

ARTICULUS TY.

An inter quatuor diligenda, de secundo ef quarto nulla praecepta danda erant ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa imtium : "De secundo et guarto nulla precepla danda eran, elc."

Hoc enim videtur falsum : i. Praeceptum enim ordinans actum alicujus virtutis, debet ipsum universaliter ordinare: si ergo praeceptum dilectionis ordinat actum dilectionis, universaliter eurm debet ordinare : ergo debet dare praeceptum de dilectione sui, et corporis.

2. item, Nihil videtur esse quod dicit in Littera, quod nemo odit se vel carnem suam: quia multa odiunt utrumque, ut videtur : quia gui diligtéi tryuitatem, odtl animam suai’.

3. Item, Posito quod verum sit quod dicit, adhuc non est verum, nisi de naturali amore: et ille non refertur ad numerum diligendorum ex charitate: ergo non debuit dariin praecepto ut diligeremus nos ex charitate.

Solutio Facile est respondere ad hoc per antedicta.

Ad primum ergo dicendum, quod prazceptum aliter ordinat actum, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum : quia in hoc includitur dilectio tui, et datur tibi principalitas.

Ad aliud dicendum, ut supra in praecedenti distinctione.

Ad ultimum dicendum, quod per hoc intelligitur, quod non oportuit speciale praeceptum dari distinctum a praecepto dilectionis proximi : et hoc ideo, quia natura juvat in gratiam, quia ad idem inclinant ambo. Cum igitur praeceptum sit vinculum quoddam ligans per obliga- tionem, non oportuit ibi multiplicari vin. cula, ubi non est necesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4