Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Angeli diligendae sint supra nos ?

ARTICULUS V. An Angeli diligendae sint supra nos ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Oritur autem hic de Angelis questio, etc."

Videtur enim, quod Angeli diligendi sini supra nos: quia

1. Christus diligendus est supra nos, qui paulominus ab Angelis minoratus est: ergo multo magis Angeli.

2. Item, Sancti sunt supra nos: quod probatur per actus : quia faciunt illuminationes, purgationes, et perfectiones : ergo diligendi sunt supras nos.

3. Item, In diligendo conformari debemus Deo: sed Deus magis bonum, magis diligit : ergo et nos supra nos bonum, magis debemus diligere quam nos.

SeD CONTRA: Non ponitur in Littera nisi quod diligamus ut proximum - ergo nobis conceditur principalitas dilectionis, ut dicit Augustinus : ergo nos possumus diligere, plus quam eos.

Solutio Dicendum meo judicio, quod non sunt diligendi supra nos: quia charitas perficit naturam: et ideo charitas cum natura semper plus movetur diligendo proprium bonum, quam alterius : unde solus Deus diligendus est supra nos: quia ipse supra nos est totam bonum nostrun.

Ad aliud dicendum, quod ipsi sunt supra nos: ita quod ly sapra nos dicat gradum ejus quod diligitur, et non intensionem actus dilectionis : sed non sequitur, quod propter hoc diligendi sunt supra nos, ratione quae dicta est.

Ad aliud dicendum, quod conformamur quantum possumus, servato ordine natures, quem Deus nobis inseruit, et servari vult: et hoc est quod nobis magis bonum velimus, quam aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5