Text List

On this page

Articulus 6

Prev

How to Cite

Next

Articulus 6

Articulus 6

An mali diligendi sint ex charitate ? et, An daemones et damnati ?

ARTICULUS VI. An mali diligendi sint ex charitate ? et, An daemones et damnati ?

Deinde quaeritur de hoc quod diecit, ibi, C, § 4, circa medium: "Diligite inimicos vesiros, etc." Ex hoc enim vi- detur, quod mali sint diligendi ex charitate: quod etiam videtur alia ratione, scilicet quia

1. Referuntur per imaginem ad beati~ tudinis capacitatem nobiscum : ergo diligendi sunt sicut et nos.

2. Item, Isidorus et Augustinus: "Mali ita diligendi sunt, ut eorum vitia non diligantur :" ergo sunt diligendi mali.

1. Sep rune quaeritur, Utrum demones et damnati sint diligendi ex charitate ? Videtur, quod sic: quia

1. Super illud Levit. xix, 18 : Diliges proximum' tuum, dicit Glossa: "Proximus est non proximitate sanguinis, sed societate rationis." Constat autem, quod et ipsi rationales sunt sicut et nos: ergo ut nos diligendi.

2. Item, In eis est imago Dei : hee autem est ratio diligendi nos et proximum: ergo diligendi sunt ex charttate.

SED conTRA est, quod deformati sunt in tantum, quod beatitudinem numquam nobiscum participabunt : ergo non sunt diligendi ad quod nos diligimus : sed hoc est diligere proximum sicut nos: ergo non diligendi sunt ut proximus.

Solutio Dicendum, quod mali diligendi sunt ut proximi: non quia mali, sed ad bonum ad quod sunt possibiles : damnati autem et demones non.

Ad primam autem et secundam rationem, dicenduim quod non suflicit societas rationis vel imaginis, nisi sit ordinata ad percipiendum beatitudinem.

PrevBack to TopNext