Articulus 7
Articulus 7
An Christus in quantum homo sit diligendus supra nos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B,§ 2: "Bx quo et Dominus pro. rimum se nostrum dict velvit, etc."
Et quaeritur hic, Utrum Dominus noster Jesus Christus in quantum homo, sit diligendus supra nos? Et videtur, quod sie : quia
1. Caput diligendum est supra mem. brum : ipse autem in quantum homo, est caput: ergo supra nos diligendus.
2. Item, Ipse est noster redemptor : redemptor autem est supra redemplos : ergo est supra eos diligendus. Et aha multa possunt induci.
SED CONTRA: 1. Natura cum gratia plus afficitur circa bonum proprium : ergo plus diligit illud: ergo nihil quod non est totum bonum ejus, diligit plus quam se: Christus aufem in quantum homo non est totum bonum ejus: ergo non diligit eum plus quam se.
2. Item, In Littera dicitur proximus: ergo diligendus sicut nos: ergo conceditur nobis principalitas: ergo plus diligimus nos, quam eum
Solutio Dicendum, quod prima est duplex, cum dicitur, Christus in quantum homo, etc. Ex quo ly in quantum potest dicere unionem persone, et sic supra nos est diligendus: vel conditionem nature, et hoc dupliciter, scilicet nature ut non unite, et tunc nec caput nec redemptor est: vel nature ut unite et sic caput et redemptor. Primo modo non est diligendus supra nos: secundo autem modo diligendus est supra nos.
On this page