Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post praedicta de ordine charitatis agendum est, etc." Hic incipit pars illa in qua agit de ordine charitatis.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima Magister determinat de ordine charitatis penes numerum diligibilium sutupto quem ponit Augustinus. In secunda, tangit ordinem sumptum penes gradus diligibilium positos ab Ambrosio, ibi, C, "Quibus obviat illud praeceptum legis de diligendis parentibus, Honora, etc." In terlia, agit de gradibus charitatis, ibi, H, "Sciendum quoque est diversos esse yradus charitatis, etc."

In prima continentur duo: in quorum primo tangit ordinem: in secundo, circa ordinem movet questionem, ibi, B, "Unde etiam super hoc movetur sepe questio, quam perplexam faciunt Sanclorum verba, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus