Articulus 1
Articulus 1
An charitas habeat ordinem?
Incidit autem questio duplex circa primum, scilicet, Utrum charitas habeat ordinem? et de sufficientia ordinis ipsius.
Ad primum objicitur sic : 1. Charitas est affectus simplicis : af- fectus autem non est collativus rei cum re: cum igitur omnis ordo sit secundum collationem, nullus ordo videtur esse se. cundum affectum : charitas autem estin alfectu: ergo nullus est ordo secundum charitatem.
2. Item, Dicit Philosophus, quod "sapientis est ordinare :" ergo ordo potius est sapientia quam charitatis.
3. Item, In fide multi articuli sunt, qui presupponunt sibi alios, sicut resurrectio passionem, et passio incarnationem : et tamen propter hujusmodi ordinem non dicitur fides ordinala in credendis : ergo videtur, quod licet dilectio proximi hoc modo preponat sibi dilectionem Dei, non propter hoc dicetur charitas ordinata in diligendis.
4. Item, Ex parte proximi non videtur aliquis ordo esse in diligendis : quia dicit Augustinus, quod nihil diligimus in proximo, nisi rationem imaginis, quia scilicet est ad imazinem Dei: hac autem est aequaliter in omnibus: ergo omnes diligendi sunt aequaliter: non ergo secundum gradus alicujus ordinis.
5. Item, Videtur specialiter non esse ordo ille quem tangit Ambrosius, scilicet quod primo Deum, et secundo nos, tertio parentes, et quarto filios et fratres, quinto domesticos, sexto inimicos. Charitas enim per se est amor boni : ergo magis boni erit magis amor, et mé- gni magnus: ergo secundum gradum boni determinandus est ordo diligendorum, et non secundum gradum affinitatis vel consanguinilatis.
6. Item, Sapientia sapit bonum : ergo si charitas est sapor sapientia, ut dicit Augustinus, magis bonum sapit ei magis, et minus bonum minus: ergo not est ordo quem ponit Ambrosius.
7. Item, Augustinus : "Consummata justitia est, ut potiora bona magis diligantur:" sed charitas habet vel facit justitiam consummatam, si aliqua virtutum potest facere justitiam consumma-— tam, cum ipsa sit forma virtutum : ergo ipsa plus diligit potiora bona, non attendens gradum carnalis propinquitatis.
8. Item, Charitas nostra configurat nos increate charitali : sed increata charitas plus diligit magis bonum, et non secundum gradum carnalis propinquitatis ergo et nostra charitas erit penes ordinem boni, et non penes ordinem propinquitatis.
9. Item, Charitas facit nos conformare voluntatem nostram voluntati divine : sed divina voluntas est plus magis boni, quia majorem magis bono apponit affectum: ergo et nostra debet sic esse.
10. Item, Gratia corrigit naturam in illo in quo est curva: sicut ergo ex parte dilectionis Dei corrigit eam, ut id diligat super se, quod est super se, quod ante non potuit : ila corrigit ctiam ex parte dilectionis proximi, ut id diligat magis, quod est magis diligendum : ergo non altendit gradus propinquitatis carnalis.
SED CONTRA : 4. Dicit Apostolus, ad Galat. vi, 10: "Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad donvesticos fidei". Ergo aliqui his sunt praponendi secundum gradus quibus conjunguntur nobis.
Solutio Dicendum, quod in ista questione plures sunt diversorum opiniones. Quidam enim concedunt, quod charitas per se non habet ordinem, nisi penes rationem boni sumptam : et quod gradus conjunctionis quos tangit Ambrosius, potius sint de ordine diligentis, quam dilectionis : et habent pro se rationes inductas, et alias quasdam, scilicet quod hujusmodi gradus evacuabuntur, quia in patria diligemus majus bo- num, exceptis nobisipsis : et ideo cum charitas maneat in patria, dicunt quod hujusmodi gradus non per se sunt charitatis.
Ad id quod dicit Ambrosius et ali Sancti qui inducuntur in Litfera, respondent quod hoc intelligitur aliis paribus: quia tune natura concordat cum gratia. Si autem imparitas sit in gratia, dicunt quod charitas magis sequitur ordinem gratia, quam nature. Sed quia triplex est ordo, scilicet nature tantum, et gratia tantum, et gratiae in natura. Nature tantum ordo est, ut se principaliter diligat, et alia plus et plus secundum quod plus et plus conjunguntur : et hic ordo curvus est, et indigens corrections. Gratia tantum ordo est, ut diligat Deum super omnia, et alia plus et plus secundum quod relucet in cis Deus : et hic ordo erit in patria, pretcr hoc solum quod bonum proprium plus diligetur, quam bonum alterius : unde ibi plus diligetur Deus, deinde nos, et postea plus qui melior est et quem Deus diligtt. Tertius ordo est grati@ in natura, et hic corrigit naturam in eo in quo curva est, et sustinet eam in naturalibus. Curva autem est in eo quod non plus quam se diligit Deum : et ideo illud elevat. Quod autem plus se quam alium, et conjunctum consanguinitate plusquam non conjunctum, hoc Deus vult nos velle : quia hoc plantavit in nostra natura: et ideo hoc non corrigit gratia, sed permittit secum nature motum.,
Hanc iciruR opinionem = sustinendo, dicendum ad primum, quod charitas est in affectu secundum ordinem ad intellectum, scilicet quod est ex intellectu : et ideo potest habere ex parte illa ordinem, licet non in se, secundum quod tantum in se consideratur.
Ad aliud dicendum, quod sapientix est ordo hoc modo quo ordinans ponit rationem ordinis in ordinatis: sed charitas ordinata est, magis quam ordinet : unde ipsa est ordinatorum secundum gradum ordinis : et hoc habet ipsa se- cundum quod est in subjecto quod est affectus, per intellectum sapienti# ordinantis,
Ad aliuddicendum, quod non est simile de fide : quia fides non unitur articulis ratione ejus in quo differunt articuli, sed potius vatione prime veritatis, que est in omnibus eis : sed charitas est majoris alfectus et minoris secundum differentiam graduum.
Ad aliud dicendum, quod finaliter in proximo nihil diligitur nisi ratio imaginis rclata ad Deum pre omnibus dilectum, sed materialiler non : quia gradus differens est materia amoris, secundum quod charitas est in natura, et cum natura diligentis, non evacuans cam.
Ad aliud argumentum dicendum, quod procedit de ordine charitatis in se, et non secundum quod est movens conjunctum cum natura diligentis.
Ad aliud dicendum, quod omnis sapor quem hic possuimus habere, contemperatur nature : et ideo non tantum bohum erit ratio movens dilectionem, sed bonuin ad naturam aliquam ordinatione conjunctionis
Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas procedit de potioribus bonis, et aliis paribus. et non simpliciter.
On this page