Articulus 2
Articulus 2
Quae est sufficientia ordinum istorum. in charitate ?
Secundo, quaeritur de sufficientia or dinum istorum : et ut melius intelliga. tur, ponatur uterque ordo.
Est igitur ordo Augustini iste, quod Deus primo et propter se et super omnia diligendus est : secundo, nosipsi : tertio, proximus, qui juxta nos est, sicut nos. ipsi : quarto, corpus nostrum, quod sub nobis est, minus quam anima proximi, Ambrosius autem, quod primo Deus, secundo nos, terlio parentes, quarto fii et fratres, quinto domestici, sexto inimici,
1. Si anima proximi postponitur. animé nostre, tunc videtur, quod ctiam corpus proximi debet postponi corpori nostro: et hoc non dict iugustinus, quia tantum inter quatuor ponit ordinem.
2. Item, Videtur ex parte Dei iusufficiens : quia multa sunt beneficia Dei, quorum unum magis conjungit nobis Deum, quam aliud, ut redemptio magis quam creatio, ut dicit beatus Bernardus : "Multum difficultatis assumpsit, ut te multa dilectionis debitorem constitucret, admoncretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus devotum fecerat creationis facilitas." Ergo videtur penes hujusmod: esse ordo, qui sunt creator, redemptor, glorificator, et gubernator, et hujusmodi : et hunc ordinem neuter tangit.
Item, Videtur Ambrosius diminutus 1. Inter domesticum enim et inimicum sunt multi gradus, scilicet aftinis, concivis, et compaternalis, et hujusmodi: et pse non ponit illos.
Item, Inter filios et fratres et domesticum sunt mult gradus consanguinitatis, quos ipse dimittit : ergo est diminutus.
2. Item, Uxor diligenda est sicul priecipit Apostolus, ad Ephes. v, 25 : Viri, diligile urores vestras: et tamen ipse non ponit eun..
3. Item, Multa sunt societates honiinum, ut dominus et seryus, magister et discipulus, prelatus et subditus, et hujusmodi : quorum hie nihil tangitur : ergo videlur esse insufliciens.
4, Praeterea, tpse Ambrosius videtur pervertere ordinem quia dicit, quod domestic. boni qui sunt quinto loco, malis filtis sunt preferendi qui sunt quarto loco.
5. Item, Videtur quod id quod est quarto loco, preferendum sit ei quod tertio loco est positum : quia dicit Apostolus, If ad Corinth. xn, 14: "Non debent filis" parentibus thesaurisare, sed parentes filits ergo preferendi sunt filii parentibus: cum tamen filii ponantur quarto loco, et parentes tertio.
Setotio. Dicendum mihi videtur, quod ordo quem ponit Augustinus, accipitur secundum generates differentias diligibilis: dle autem sunt, ut supra nos est, et quod nos, et quod est juxta nos, et quod est sub nobis relatum ad beatitudinem ex consortio anime rationalis : nec possunt intelligt plures conjunctiones, qua dextrum et sinistrum non dicunt nisi id quod ost juxta, et similiter ante et retro : ergo remanet tantum quod supra, et quod nosipsi, et quod juxta nos est. Qualiter autem id quod est juxta, comprehendit Angelos et alia quaedam, prius dictum est. Ordo autem quem tangit Augustinus, secundum prius et poslerius sic intelligitur: quia enim charitas est una virtus, necesse est quod. habeat unam rationem boni moventerm et quod habet illud bonum, vel etiam habebit, hoc erit primum et per se et super omnia dilectum, hoc est Deus qui primo loco ponitur : et alia diliguntur in Deo etad Deum, ut dicit in precedenti distinctione Magister. In Deo, si suntin Deo, ut amici qui amicitias agunt, id est, bona opera, quae sola dicuntur facere amicos. Ad Deum autem, si non sunt in Deo, ut amici agentes inimicitias, id est, peccatum. Et inter illa intercidit etiam ordo: cum enim dicitur, Diliges proxtmum lum sicut teipsum, ly stewt duo dicit, scilicet ordmem, et rationem diligendi proximum. Ordinem, quia nemo diligit allum = sicut se, nisi supponatur primo, quod se diligat : ergo se prime, et alum consequenter: ecce ordo. Rationem autem tangit Augustinus : quia sic exponit, id est, "ad quod teipsum, seilicetin Deo, vel ad Deum." Non est autem unarelatio ad Deum ecorporis et anime in nobis : et ideo fit in illis duplex gradus : sed non in proximo, quia totus est juxta nos et in corpore ect in anima.
Ex parte autem Dei non potest esse ordo : quia oninis ordo est inter diversa : et ideo ordo dilectionis supponit diversitatem diligibilium. Unde licet multis rationibus Deum diligamus, tamen est idem quod diligimus, et ideo non est ibi ordo. Et per haec patet solutio ad secundum.
Ordo autem Ambrosii aliter accipitur : quia ille est charitatis non simpliciter, sed in natura nostra, et ideo admitt:t inclmationem nature : aut igitur tantum secundum rationem charitatis, aut secundum rationem nature magis. Si primo modo: tune est primus gradus, qui totus est in ratione optimi sumplus, ul duigere Deum per se et super omnia. Si autem est secundum rationem naturrae: aut dicit solam nature conformitatem, aut vinculum societatis superaddi- tum. Si primo modo: tunc est ultimus gradus, ut diligere inimicos, cum quibus nihil commune habemus nisi naturam. Si autem est ex vinculo societatis : aut illa societas est ex convictu, aul ex propagine. Si ex conviclu : tunc intelligitur quintus, qui est domesticus : et non intelligitur tantum de domo materiali, sed de Ecclesia, et de his qui vivunt in conformi vita : sicut dicit Psalmus tiv, 158 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. Si autem est ex propagine : aut secundum lineam descendendi, aut ascendendi, aut secundum id quod descendit, vel a quo est descensus. Si secundum id quod descendit : sic est secundus gradus, qui est quod nos sumus : vel secundum lineam ascensus, et sic est tertius, qui est diligere parentes. Si secundum lineam descensus, sive directe sit a nobis, sive ex eo quod ambo descendimus ab uno, non facit nisi unum generalem gradum, qui est quartus, ut filii, et parentes, fratres, et hujusmedi.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum meo judicio, quod omnes illi gradus continentur sub domestico domus Spiritualis, et non dicunt nisi diiferentes modos conversandi in domo Dei quae est Ecclesia.
Ad auiundicendum, quod uxor in quantum uxor conjuncta, est idem corpus, ut dicitur. Genes. ii, 24: "Erunt duo in carne una". Et ideo intelligitur quoad corpus in dilectione nostri quoad id quod sub nobis est, et quoad animam in dilectione Dei,
Ad aliud dicendum, quod ille societa~- tes sunt speciales, et dicunt diversos modos domestici. Sunt {amen qui raliones illas concedunt, dicentes aliter quod non tangit hic ordinem, nisi ad quem inclinat natura. Uxor autem conjungitur per modum sacramenti, et alie conjuactiones sunt per modum benelicii vel gratic. Sed hoe nihil est : quia dicitur in Litera, quod parentes spirituales in parcntibus intelleuntur : et hoc patet esse fulsum, quod natura aoa inclinat ad diligendum uxorem, vel dominum, sed inclinat aq diligendum inimicum.
Ad aliud dicendum, quod non perver. titur ordo: quia iste ordo intelligitur aliis paribus : sed imparibus circumstan. tiis, bene potest quantum in aliquo casy fieri prius tertio vel quarto : et hoc infra determinabitur.
On this page