Text List

Articulus 3

Articulus 3

An ordines isti possint variari, vel sint necessitatis ?

ARTICULUS III. An ordines isti possint variari, vel sint necessitatis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : "Peccat enim qui prepostere, etc,"

Ex hoc enim videtur, quod ordo iste sit necessilatis. Et hoc non videtur :

1. Ponatur enim, quod patri faciam quidquid debeam : tunc in nullo ero reus contra ipsum. Cum autem hoc non sit finitum quod ei facio, possum alii facere plus : ergo diligendo eum qui domesticus est plus quam patrem, ago prepostere, ot tamen non peccco.

2. Item, Aliquis est in religione, et videt patrem necesse habentem, et non potest subvenire nisi excat de religione ad lucra facienda : aut ergo iste tenetur apostatare, aut non. Si sic: tunc cum apostasia sit scandalum et contra obedicntiam, iste tenctur ad peccatum. 5i non : ergo in aliquo casu potest prepostare agere, scilicet praeponere dilectio- nem sue congregationis patri carnali, et non peccabit.

3. Item, Ponamus aliquem esse in se@- culo, et habere patrem indigentem, et se periculose in seculo conversari cum continuo metu casus : constat, quod ille magis sibi quam patri tenetur providere : ergo debet relinguere palrem indigentem, et fagere ad locum securitatis.

4. Hein, Hocvidetur per filios Zebedei, qui vocati a Domino, relicto patre, secuti sunt Dominum ‘, cum tamen pater fuerit pauper cl senex: et etiam nihil legitur de periculosa conversatione corum. Ergo videtur, quod ordines illi possunt variari : ergo non sunt ordincs necessitatis.

Solutio Sine praejudicio dico, quod supposita causa sufficientis ordinis, ordo est necessilalis, ita quod sine ipso incidit peccatum. Causam ordinis dico indigentiam ex parte una, scilicet parentum, vel aliorum, et securitatem ex parte sua, et possibilitatem ad subventionem ex rebus fortune vel artilicio.

Ad primumm ergo dicendum, quod numquam facio patri quod debeo, nisi ego impendain ei plus affectus quam alli, cwteris paribus : quia si pater est malus, et alius bonus, alfectus nature manet quidem circa patrem, et gratiae effectus qui fortior est, tendit in alium: etin hoc non pecco, et in effectu si satisfacio patri, non cuipor si alii ex gratia facio plus quam patri : quia hoc non corrumpit ordinem, cum ceteris paribus, de affectu semper plus sit in patrem, et de cffectu quantum oportet.

Ad aliud dicendum, quod qui est in religione, meo judicio in religione manere debet : et si potest habere licentiam in ipsa manens, per artificium suum debet subvenire indigenti patri, si alias habere vel mendicare non potest : sed exire hon tenetur propter periculum propric conversationis,

Ad aliud quod objicitur de eo qui est in seeculo, bene concedo, quod si securus est in seculo, non tenetur intrare religionem, sed subvenire patri indigenti : si autem probabiliter timet lapsam, vel forie lapsus est, tunc magis tcnetur providere sibi, et potest relinquere patrem.

Ad aliud quod objicitur de filiis Zebedzxi, Jacobo et Joanne. dicendum, quod forte alias habuit unde viveret: vel sciverunt, quod vocans eos, ei melius quam ipsi providere posset : sic autem non est de aliis qui non sunt Deus, quos sequimur ad religioneim nos vocantes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3