Text List

Articulus 4

Articulus 4

An charitas habeat oculum ad aliquam remunerationem ?

ARTICULUS IV. An charitas habeat oculum ad aliquam remunerationem ?

Deinde queeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : "Deus diligendus est propter seinsum, etc."

Ex hoc videtur, quod charitas non potest habere oculum ad aliquam remunerationem : et hoc videtur etiam alia ratlone : quia

i, Dicit Tullius, quod vera amicitia licet conjuncitam sibi habeat plurimam utilitatem et delectationem, tamen ipsa nec fundatur super utile, mec super delectabile : cum igitur charitas Dei veram dicat amicitiam, videtur quod non intuetur nature utilitatem : ergo nec premium, nec remunerationem.

2. Item, Aristoteles : "Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis debeat fieri : multo magis Deus."

3. Item, Augustinus : "Licet Deo sine premio non posset servire, tamen sine intuitu premii serviendum est:" cum igitur hoc sil charitatis, charitas non intuetur praemium.

4. Item, Mercenarius vituperaiur, Joan. x, 12 et seq. Cum igitur mercenarius habeat oculum ad premium, videtur quod charitas non est mercenaria.

5. Item, Perfecta charitas foras mittit timorem, quia servilis est : ergo et spem mercedis, quia hoc est servile et non liberaliter obsequens.

SED CONTRA : i. Luc. xv, 17: "Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus!" Kt constat, quod loquitur de domo sternitatis : ergo illi qui ex charitate serviunt, qui soli domum inhabitant, mercenarii possunt esse.

2. Item, Job, vu, i: "Sicut dies mercenarit dies ejus".

3. Item, Ad Abraham perfectum in charitate dixit Deus, Genes. xv, 1: "Ego... merces tua magna nimis."

4. Item, Apostolus, ad Hebr. x, 36: "Patientia vobis necessaria est, ut voluntalem Dei facientes, reporietis promissionem": ergo mercedem possumus exspeclare,

5. Item, Ibidem, y, 35: "Nolite ifaque amittere confidentiam vesiram, quae magram habet remunerationem."

6. item, Apostolus de se, If ad Timoth. 1, 12: "Scio cui credidi, et certus sum. EA subinfert", ibidem, iv, 8 : "In veliquo reposila est mihi corona Justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die Justus fudex."

7. Hem, Charitas generatur ex spe: et spes semper est mercedis, quia ipsa est exspectatio beatitudinis ex meritis.

Solutio Ad hoc dicendum, quod est merces, quae nihil aliud est quam Deus etea quae Deum conjungunt nobis: et intuitum illius mercedis non excludit charitas, licct non respiciat eam ut merces est, sed ut dilectum ad perfruendum. Et est merces temporalis : et illam excludit charitas : quia licet accipiat sustentationem a temporalibus, tamen non obsequitur pro illis : et de illa loquunty, rationes et auctoritates primo inducte, de prima autem auctoritates et rationes consequenter inducte.

Et per hoc patet solutio ad omnia ob. jecta pro utraque parte.

Kt quia charitas non respicit merce. dem aeternam ut merces est, sed ut ama. tum ad fruendum, ideo dicit Bernardus, quod non est confitendum Domino, quia tibi bonus, sicut dicit de malis : Confite. bitur tibt cum bene feceris ci‘: sed, Quoniam bonus absolute, sicut Levita fecerunt, qui nullam partem terrenam acceperunt inter filios Israel, co quod Dominus esset pars hereditatis eorum. Do aliis autem qui oculos habent ad temporalia, verificatur illud de serviliter servienti populo dictum, Deuter. xxxm, 28: Oculus Jacob in terra frumenti et vint, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4