Articulus 5
Articulus 5
Utrum possimus ex charitate tantum diligere proximum et lt atiéudinem creatam, quantum Deum, et proximum plus quam nos ipsos ?
ARTICULUS V. Utrum possimus ex charitate tantum diligere proximum et lt atiéudinem creatam, quantum Deum, et proximum plus quam nos ipsos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium: "Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum."
1. Gratia ejus non destruit, sed perficit naluram : cuin igitur natura ante gratiam plus diligat se quam Deum, videtur etiam quod post gratiam faciet idem.
2. Item, Natura diligit se, et diligit Deum : si igitur inequalibus a#qualia addam, quae relinquuntur, inequalia erunt sicut prius : ergo addita gratia, natura adhuc plus diligit se, quam Deum.
3. Item, Finita est charitas qua diligimus Deum, et finitus est actus ejus-: similiter finitus est actus quo diligimus nos et proximum. Stet igitur actus dilectionis Dei, et intendatur actus dilectionis proximi, potest tantum intendi, quod equabitur vel excrescet super illum : et tamen semper erit charitatis actus : ergo possibile est ex charitate plus diligere proximum vel se, quam Deum.
4. Item, In proximo non diligitur nisi Deus: ergo aequaliter Deus in se, et in proxino : cum igitur hoc sit diligere proximum, tantum diligi potest proximus sicut Deus.
5. Item, Augustinus : "Invisa possumus diligere, non incognita :" ergo cujus major est cognitio, major est dilectio : sed proximum et nos melius cognoscimus: ergo magis diligimus.
6. Item, Habitus aequaliter se habet ad unui, sicut ad aliud, quia in dormiente est aequale utrumque : ergo etiam equaliter progreditur in utrumque actum.
2. Item, Charitas est estimatrix bonorum : ergoinfinitum bonum sine proportione diligit plus quam finitum : Deus autem est infinitum bonum: ergo sine proportione diligit Deum plus quam proximum.
Videtur enim, quod sic : quantum enim iste diligit Deum, tantum diligit perfrui Deo : et quantum diligit perfrui Deo, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : heec autem est creata beatitudo : ergo quantum diligit Deum, tantum diligit aliquam creaturam.
Videtur, quod sic : quia 1. Ratio boni est ratio dilectionis : ergo ubi magis bonum, major erit dilectio: sed in proximo frequenter est majus bonum: ergo major erit dilectio proximi, quam nostri.
2. Item, Una ratio dilectionis est nostri et proximi, scilicet in Deo, vel ad Deum : ergo si proximus magis est in Deo quam nos, videtur quod proximum magis diligamus, quam nos.
3. Item, Virtute locutionis non videtur importari ordo inter nos et proximum : quia dicitur, Diliges prorimum tuunr sicué teipsum : ergo videtur, quod tantum diligere dcbemus proximum sicut Nosipsos.
Sed contra hoc est quod dicit Augustinus, et habitum est suprat, quod nobis datur principalitas dilectionis, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Solutio Dicendum, quod impossibile est aliquid ex charitate tantum diligere sicut Deum, sicut bene probant rationes ad hoc inducte. Sed tamen notandum, quod cum dicitur Deus infinite diligi plus quam proximus, non ponitur infinitum actu : sed sic intelligitur. quod numquam tantum diligitur proximus, quin sine comparatione plus debeat diligi Deus : et hoc ideo est, quia nulla ratio est quare ex charitate diligamus aliquid nisi Deus solus sit : ergo ipse semper remanet per se dilectus, et magis dilectus quam aliquid quod propter ipsum diligimus.
Dicznoum igitur ad primum, quod non posse diligere Deum supra se (si tamen hoc est verum, ut quidam dicunt) non est natures posse, sed potius impotentia illa : et ideo illam imperfectionem emendat gratia adveniens : sed respectu proximi non est impotentia, quia non est contra ordinem rectum, in quo proprium bonum alterius bono preponitur.
Ad aliuddicendum, quod hoc verum est, ubi additio utrobique est aequaliter, et aequaliter se habent ad additum illa quibus fit additio. Sed hoc non est verum hic : quia cum dicitur, Natura diligit Deum, est impotentia in dilectione. Cum autem dicitur, Diligit se, est posse in ipsa . et ideo gratia adveniens excludit impotentia, et non destruit id quod fuit potentia.
Ab Atiup dicendum, quod finitus est actus charitatis in se, quo diligilur Deus : sed tamen improportionatus est ili quo diligitur proximus, quia ratio ipsius : unde non est ratio intensionis in actu dilectionis sui vel proximi, nisi in ratione intensionis dilectionis Dei: et ideo numquam comparabitur, vel si aequabitur, non erit actus charitatis, sed dilectionis perverse.
Ad aliuddicendum, quod licet finaliter in proximo non diligatur nisi Deus, tamen materialiter aliud in eo diligitur : et ille materiales dispositiones, ut gratia creata, ot familiaritas, et hujusmodi, sunt ralio actus dilectionis, leet non sint charitatis proximi vel nostri.
Ab Aico dicendum, quod melius nolum dicitur dupliciter, scilicet quod ly melius potest esse nomen, et sic dicit dispesitionem objecti dilectionis : vel adverbium, et sic dicit dispositionem actus notitiae : et primo modo verum est, quod melius notum est charitate magis amatum, si est increatum bonum. Secundo modo falsum est: quia dicit Augustinus, quod nihil prohibet nos amare magis quod ignoramus, dummodo credamus ipsum esse melius, quam quod scimus.
Abd atiup dicendum, quod falsum est, quod habitus cqualiter se habeat ad utrumque : quia ad Deum se habet ut ad causam et rationem omnium aliorum qj. ligibilium, sed sic non habet se ad alia,
Av ip quod ulterius quaeritur, dicey. dum quod sophisma est in processu q primo ad ultimum : quia non sumity eadem ratio diligibilium : cum enim qj. citur, Quantum diligit Deum, tantum dj. ligit frui, frae sumitur pro inhesione increati : et cum dicitur, Quantum djl}. git frui, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : sily gua dicit causam efficien. tem. lunc verum est, quia tunc beatitudg supponit beatitudinem increatam : si au. tem ly gua dicit causam formalem, tune falsuin est, quia tunc supponit creatam beatitudinem, et tunc variatur ratio diligibilis.
Ad id quod adhue ulterius quaeritur, sind dicendum quod nec debet nec potest proximus plus diligi, quam nosipsi secundum animam.
Ad id quod contra objicitur, dicendum ,,,, quod hoc verum esset, si sola ratio boni in hoc ordine moverct: hoc autem non est verum : imo movet bonum ordinatum ad naturam : et in hoc magis movet honum proprium, quam alterius : sicut etiam dicit Philosophus, quod nihil prohibet quaedam minus bona magis esse cligenda quibusdam, quam magis bona, ul pauperi et indigenti magis est eligendum ditari, quam philosophari, licet philosophari sit simpliciter melius.
On this page