Articulus 6
Articulus 6
An isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur ?
Hic enim incidit questio scrupulosa, Utrum isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur ?
Videtur autem, quod penes affectum : quia 1. Una est ratio dilectionis in omnibus diligibilibus, scilicet Deus: Deus autem magis pensat affectum, quam effectum : ergo videtur, quod omnium diligibilium ordo penes affectum sit attendendus.
2. Item, Natura movet ad hoc, quod affectu propinquior plus diligatur, quam remotior: ergo videtur, quod penes affectum accipiuntur gradus dilectionis.
3. Item, Ex casu possum remotiori plus de effectu impendere, ut si ille indiget, et non propinquior : cumergo ordo semper maneat uno modo quocumque casu contingente, videtur quod penes affectum et non effectum charitatis gradus sumentur.
Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Affectus magis videtur sequi rationem boni: et bonum magis invenitur in eo qui est in gradu remotiori, quam propinquiori: ergo videtur, quod non penes affectum, sed effectum accipiatur ordo.
2. Item, Ponamus, quod ego facio fratri quidquid debeo: et non habeo tamen tantum affectum ad eum, sicut ad alium quem credo magis bonum: constat, quod ego non pecco: ergo videtur, quod penes affectum non attendatur ordo.
Solutio Dicendum meo judicio, quod ordo sumitur penes utrumque, ceteris paribus : sed numquam potest esse ratio de natura ad unam partem inclinans, si vitium est in illo, et multum de gratia in alio, quin gratia possit preeponderare jp affectu.
Ad primum ergo dicendum, quod vo. rum est, quod Deus plus pensat affectum, tamen pensat utrumque: sed affectys effectum debet preire.
Ad aliud dicendum, quod natura movet ad utrumque, si utrumque est ne. cessarium, sicut patet in illo praecepto ; Honora patrem tuum et matrem tuam',
Ad aliud dicendum, quod illud non procedit : quia intelligitur ordo in affecty ceteris paribus: nullus enim tenctur subvenire non indigenti: unde tunc ma. jor affectus est in proximiorem, sed effectus major ad eum qui indiget.
On this page