Text List

Articulus 7

Articulus 7

An in charitate extranei possint praeponit consanguineis ?

ARTICULUS VII. An in charitate extranei possint praeponit consanguineis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, "SoleƩ etiam queri, Si parentes, etc."

Et queruntur hic duo, scilicet utrum extranei possunt in aliquo praeponi consanguineis ?

Videtur, quod sic : quia 1. Si aliquis est Prelatus, et potest dare beneticia ecclesiastica, debet querere meliorem: ergo extrancum meliorem debet preeponere consanguineo.

2. Item, Hoc videtur in Ezcchiele, xiiv, 6 et 7: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel: co quod inducitis filios vestros' incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuarlo meo.

Sed IN conTRARIUM esse videtur 1. Quod dicit Apostolus: "Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior"

2. Item, In contrarium videtur esse quod dicitur in Littera, quod "si non sufficimus omnibus, illis praecipue providere debemus, qui nobis quadam socictate conjunguntur."

Uxrerws quaeritur hic, Utrum filii pos. sint preferri parentibus ?

Et videtur, quod sic: quia dicit Chrysostomus, quod a radice succus ascendit in ramos, potius quam e converso : ergo dilectio Dei descendit a parentibus jp filios, et non in parentes: ergo filii pa. rentibus sunt preferendi.

In contrarium autem videtur praeceptum Exodi, xx, 12 : "Honora patrem tuum se ef matrem tuam". Et non dicitur ibi nora filios.

Solutio Ad primum dicendum, quod in bonis spiritualibus quae non ex hereditate quasi naturali devolvuntur, debet queri melior sine attentione gradus, sj facile potest haberi : sin autem potest dari bono presenti. Sed in temporahbus hereditario jure possessis, puto quod proximiori indigenti, etiamsi minus bonus sit, magis tenetur subvenire.

Et per hoc patet solutio ad primo quesitum: quia de spiritualibus bonis intelligitur auctoritas Ezechielis, et de temporalibus auctoritas Apostol.

Ad secundo quaesitum dicendum ulterius, quod parentibus magis subvenire tenemur: et tamen bene puto, quod affectus magis inclinatur in filios, propter hoc quod in ipsis salvatur natura patris, et sunt pignus quasi parentum.

Ad dictum autem Chrysostomi dicendum, quod per succum intelligitur effectus: quia parentes deficiunt: et ideo minus est in eis de affectu, sed plus indigent de effectu.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7