Articulus 8
Articulus 8
Sed postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis, etc."
Ad primum objicitur sic : 1. Perfect charitatis signum est, vitam pro fratribus ponere, sicut dicit, Joan. xv, 13: "Majorem hae dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis": sed omnis tenetur ad hoc: ergo tenetur ad perfectam charitatem. Prosatio media. Melior est anima proximi, quam corpus nostrum: ergo. si diligimus secundum ordinem supra assignatum ab Augustino, debemus exponere corpus pro anima proximi.
2. Item, Matth. v, 48 : "Estote vos perfecti, sicut et Pater vester celestis perfe- ctus est": ipse autem plus diligit animam, quam corpus: ergo et nos debemus sic diligere : ergo viltus libenter pro meliori debemus exponere.
3. Hem, Luce, IX, 26: "Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubesect cunr venerit in masestate sua", etc : ergo videtur, quod pro confessione fidei mori debemus esse parati: hoc autem est perfecta charitatis: ergo tenemur omnes ad perfectam charitatem.
4. Item, Impretiabile non debet poni sub pretio aliquo: virlus autem impretiabile est et preecipue gratia: ergo quilibet tenetur esse paratus mori pro justitia et fide : sed hoc est perfect charitatis: ergo tenetur habere perfectam charitatem.
5. Item, T Machab. ty, 58 et 59: "Accingimini, et estote filii potentes:... quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala nostrae gentis et sanctorum": ergo mori omnes tenentur pro fide et justitia, quod perfect charitatis est.
6. Item, Qui propter pcenas negaverunt, mortaliter peccaverunt : ergo videtur, quod tenebantur non negare : et hoc non poterant sine perfecta charitate : ergo perfectam charitatem habere tenebantur.
SED CONTRA : Perfectio charitatis non pendet ex voluntate nostra : ergo non est in nobis: ad nihil autem tenemur nisi ad id quod est in nobis : ergo non tenemur ad_ perfectionem charitatis.
Solutio Dicendum, quod multiplex est perfectio, scilicet sufficientiae, et ad hance tenentur omnes : de qua, Matth. v, 48: "Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est": et hac consistit in observantia praeceptorum. Est etiam perfectio comparationis, de qua dicitur, Genes vi, 9: "Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit": et de hac nihil ad presens. Est etiam perfectio yot; sive religionis, de qua dicitur, Matth, XIX, 21: "Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus", Perfectio etiam est voto annexa, ut Castitas ordinit sacro : et de hac, Matth. xix, 2. "Sunt eunuchi qui seipsos castraverun; propter regnum calorum". Et sequitur, Qui potest capere, capiat. Est iterum perfectio quesita in securitate conscientia, de qua dicitur, I Joan. iv, 18 : "Perfecta charitas foras mittit timorem": et dicunt tales cum Apostolo, ad Philip. 1, 23. "Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo", Et ad has quatuor perfectiones non tenentur omnes : sed ad illam quae est annexa ordini et religioni tenentur illi qui se adstrinxerunt. Sed est alia perfectio prelationis, de qua dicitur, Joan. xv, 13: "Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis". Hanc tenentur habere Prelati, ut discurrant circa gregem : et si grex queratui, non persona pastoris tantum, tenentur se objicere lupis, ut eorum exemplo fides stet in grege.
Si autem tu quaeris, Quomodo cognoscitur, quod grex quaeritur ? Dico, quod tunc quaeritur grex, quando quaerunt ea exstingul in populo, quae faciunt eum gregem Domino,et hoc est fides et justitia. Quando autem propter odium persone persequitur aliquis gregem, tunc potest se absentare pastor, quia ejus absentia quietem dabit et sibi et gregi : et sic permisit Apostolus se submitti a fratribus per murum Damasci, ut evaderet manus Prepositi Damascenorum.
Srecunptm hoc igitur dicendum ad primum et omnia sequentia, quae omnia habent eamdem sclutionem, quod hoc verum est in casu, scilicet quando scimus hoc modo posse liberari fratrem a periculo anime. Sed quando probabiliter dubitamus, non tenemur. Item, quando sumus comprehensi, pro fide vel
justitia feonemur fortiter stare sed anteguam comprehendamur, possumus fugere, nisi simus prelati, quia tune pro periculo gregis tenemur discurrere, et objicere nos dentibus luporum: et hoc quando grex communiter gqueritur, et non persona pastoris. Unde etiam puto, quod si predicator aliquamdiu monuisset populum ad constantiam, et postea yeniret persecutio, quod ipse teneretur cum eis manere, ne exemplo sue fuge ill: deficerent in fide et justitia quam ille predicaverat : sed tamen minus tenetur ad hoc quam Prelatus, quia Prelatus tenetur ex officio, preedicator autem ex act quem fecit, et non ex professione, quia numquam fuit hoc professus.
On this page