Articulus 9
Articulus 9
An plus secundum actum tenentur diligere perfectus, quam imperfectus ?
Videtur, quod sie: quia dicit Gregorlus : "Cum crescunt dona, crescunt etiam rationes donorum :" sed in perfecto creverunt dona: ergo rationes donorum : ergo plus secundum actum diligere tenetur.
Item, Gregorius: "Ab co plus exigitur, cui plus committitur :" perfecto autem plus commissum est: ergo plus dilectionis ab eo exigitur.
SED CONTRA ! Nos videmus hoc quotidie, quod neophyti in conversione ferventius diligunt etorant, quam maturi viri et perfecti: ergo videtur, quod non tenentur secundum actum ferventiores esse.
Praeterea, Penes fervorem non attenditur meritum, sed penes ipsam quantita- tem dilectionis : ergo non ad hoc tenentur ut ferveant.
Solutio Dicendum, quod perfectus tenetur secundum actum plus diligere ex commisso, non ex preecepto : sed secundum actum plus diligere, meo judicio, non attenditur in fervore, sed potius penes quantitatem voluntalis, quia fortius inheret dilecto, et difficilius separatur perfectus quam imperfectus. De novitio enim est sicut de novo vino, quod habet duos calores indigestos, scilicet loci, et naturalem : et illi inordinatis motibus conturbant et fervere faciunt: sed cum evaporavit calor loci, et digestus est naturalis calor, tune fortior est in operationibus convenientibus et naturalibus, quam calor musti, et tune cum suavitate bibitur. Ita in novitiis calor novus caliditatis ex charitate, et calor concupiscentia retentus adhuc compugnant: et ex. hoc sepe apparet fervor in eis, qui tamen immaturus est, et cito cederet adversis vel prosperis, nisi digereretur prius per longam bone vite consuetudinem.
On this page