Articulus 9
Articulus 9
An charitas sit evacuanda ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Supra habitum est, quod fides, spes et charitas aequalia sunt : ergo videtur, quod unum sequitur ad aliud: ergo si unum evacuatur, et allud : sed duo prima evacuanlur : ergo et terlium.
2. Item, Dicit Augustinus in hbro VIL de Zrinifate, quod "nihil diligitur nisi cognitum :" ergo dilectio fundatur super cognitionem : sed scientia evacuabitur : ergo et charitas.
3. Item, Fides et spes generant char, tatem, ut dicit Glossa super principjuy, Matthei : sed fides et spes evacuanty,. ergo et charitas.
4. Item, Quod est ad finem aliquem consequendum, habito fine, non est am. plus necessarium : charitas autem est ad consequendum finem beatitudinis : ergo habita ula non erit necessaria : constat quod natura non abundat in superfluis. ergo multo minus gratia : ergo tune nop eritt charitas, quia esset superflua,
5. Item, Si tides ideo destruetur, quia videt in speculo: ergo eadem rations charitas deberet destrui, quia diligit jy speculo: non enim est conjuncta, seq potius peregrinatur, quamdiu in corpore manet.
6. Item, In Ziféera habemus, quod est imperfecta : imperfectio autem omnis destruetur in patria : ergo et charitas evacuabitur.
Sed contra hoc est quod dicit Aposto-, lus, quod charitas numquam excidet!, Ergo numquam destruetur, nec in toto, nec in parte.
Solutio Dicendum, quod charitas numquam excidet, sed eadem numero et specie manet in via et patria. Magister tamen in Littera dicit, quod augetur et perficitur : et hoc non intclligo ego secundum substantiam charitas, sed quoad modum quem accipit a subjecto, scilicet quia modo a subjecto quod subjacet concupiscentiae, retrahitur ne possit implere proprium impetum : et ille modus imperfectionis tolleiur, et quoad hoc dioitur augeri. In actu autem modo dilectum absens desiderat, sed tunc priesens diligit, et penetrat gustando intima ipsius. Propter hoc enim attribuitur e1 a beato Dionysio acutum et mobile et superfervidum : quia acumine aifectus penetrat amatum, et movetur in ipsum, et superfervet ipsum secundum quamlibet rationem dulcedinis divine. Et sunt ista sumpta ab igne ; quia in igne (ut dixerunt Philosophi quidam) est compositio ex angulis acutis, quibus ignis est penetrativus combustibilis, et motivus est in ipsum per naturam caloris, et superferyet quamlibet partem igniendo.
Ad pRimuM ergo dicendum, quod non sequitur : quia non sunt aequalia, nisi ideo quod concurrunt sibi ad omne meritum : sed non sunt aequalia in perfectione substantiali ordinata ad gloriam.
Ad aliud dicendum, quod nihil diligit nisi cognilum aliquo modo: sed licet scientia quae est per modum vie, destruatur in patria, non tamen destruetur cognilio, sed erit perfectissima : et ideo perfectissima dilectio : non enim charitas fundatur in scientia secundum quod cst vie, sed potius absolute secundum quod est amati in genere,.
Ad aliud dicendum, quod fides et spes non generant charitatem nisi secundum modum vie. Vel dicatur et melius, quod visio ex parte illa qua est visio quaedam amati, generat charitatem : et spes ex parte illa qua proportionatur habitaum amari. Et secundum hoc manent in patria fides et spes, ut prius dictam est : et ideo non destruetur charitas.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio absolute falsa est, nisi ita intelligatur, quod est ad finem illum per modum inquisitionis et vie. Si autem habet rahonem conjunctionis et vinculi vel tenentis finem, falsa est : si enim quaerit, non quaerit nisi ut conjungatur et teneat.
On this page