Articulus 10
Articulus 10
An scientia evacuabitur in patria 2
Videtur enim, quod evacuabitur : quia L. Dicit Apostolus, Tad Corinth. xut, 9 et 10: "Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamns eum autem vencrit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est".
2. Item, Glossa ibidem dicit, quod scientia destruetur. Et textus, ibidem, ¥. 8, dicit hoc : "Sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur".
3. Hoc etiam probatur per rationem : quia omnis scientia nostra causatur a sensibilium cognitione, et abstrahitur ab illis : tale autem scitum non habet rationem glorie : ergo videtur, quod habitus ille destruetur.
Sed CONTRA : 1. Certitudo est conditio scientie sed ibidem visionis et intellectionis major habebitur certitudo quam hic: ergo major scientia : ergo non destruetur, sed perficietur.
2. Item, Scientia est pars beatitudinis, quia aliter beatitudo non esset status omnium bonorum aggregatione perfectus : ergo videtur, quod non debet destrui.
3. Item, Etiam Philosophi et Magister in If Sententiarum‘, dicunt communiter, quod anima ideo posita sit in corpore, ut scientiis et virtutibus in eo perficiatur. Cum igitur accipiat in corpore perfectionem scientia, non debet destrui illa perfectio post mortem, quia aliter totus ordo vite ejus esset frustra.
4. Item, Si scientia destruetur, tunc in cassum laboramus tota die a prima juventute studendo, et laborando propter modicum lumen corruptibilis vite.
Solutio Hic sunt due opiniones. Quidam enim dicunt, quod scientia destruetur quoad modum addiscendi et inquirendi, sed non quoad substantiam habitus,
Sed illis objicitur, quod secundum hoc clericus litteratus in philosophicis et theologicis minorem habens charitatem, quoad aliquid, quia quoad scientiam, majorem haberet hbeatitudinem, quam vetula majoris charitatis. Vel si non: tune scientia destruetur. Item, inutiliter videtur manere habitus scibiliuam, cum tunc per alium modum cognoscamus, scilicet in Verbo. Ad hoc illi dicunt, quod remanent talia ad decorem ect ad cognitionem rerum per alium modum quam per Verbum. Ego puto melius esse, quod consentiatur Magistro hic in Littera dicenti, quod omnino destruetur: quia nos post mortem sive bon fuerimus sive mali, necessario alium modum cognoscendi habebimus rerum in propria natura, quem habent demones et Angeli a creatione. Et puto, quod ille tune dabitur nobis per species, scilicet gue sunt similitudines universi ordinis causarum mundi: qui modus nobilior est quam iste. Insuper etiam Beati videbunt etiam in Verbo : et ideo consentio in hoc quod scientia quee est per acquisitionem, omnino destrueltur. Non enim video rationabiliter si ponamus, quod erit scientia tunc ut modo, quin sequa- tur alltrum duorum inconvenientium, scilicet quod aut erit superflua, aut habe. bimus illam quae data est Angelis a Crea. tore, aut multa ignorabimus per natu. ram, et oportebit ibi studere et discere ; et deficiemus a potestate scientiae Angelorum : quae ambo absurda reputo.
Dicendum ergo ad primum, quod non, est unius rationis illa certitudo cum ista, sed aiterius : quia illa erit aut in Verbo in quo omnia sunt presentia, aut secundum intellectum deiformem qui nihil accipit a re, sed potius similitudines omnium causarum rei accipit a Deo, qui est principium wuniversi esse.
Ad aliud dicendum, quod iste modus aig sciendi non est pars beatitudinis, sed miserie. Nec Adam habuit eum, sed potius scivit omnia per naluram prime conditionis : et ideo nominibus propriits omnia vocavit, unumgquodgue secundum congruentiam sua nature.
Ad aliud dicendum, quod illa positio sta in corpore est propter merilum melioris status : meritum autem juvatur scientiis et virtutibus : et ideo dicitur hoc.
On this page