Text List

Articulus 3

Articulus 3

De diffinitionibus virtutum cardinahum.

ARTICULUS II. De diffinitionibus virtutum cardinahum.

Tertio, Queeriturde diftinition:bus quas ponit hic Magister.

Et primo, Queeritur de illa diffinitions quam tangit, ibi, A, "Justitia est in sys, ventendo miseri."

1. Hoc enim est misericordie, quae Pars justitiea est secundum Sanctos, et nop cardinals virtutis : ergo male diffinitup,

2. Item, Justitia est reddere unioyj. que quod suum est, ut dicit Augustinus, et etiam Philosophus. Hoc autem multis modis : ergo videtur, quod male descendit ad quamdam materiam deter. minatam assumendo justitiam,

3. Item, Non videtur reddere quod suum esl, qui subvenit misero, imo vide. tur de proprio: ergo magisest charitatis hoc, quam justitie: ergo male diffinitur.

Ucrerivs quaeritur de alia diffinitions quam ponit: "Prudentia est in precavendis insidits."

4. Sunt enim, ut dicit Tullius, tres partes prudentia, scilicet memoria, intelligentia, et providentia : et nullt convenit precavere insidias nisi providentiae : hoc ergo non secundum se convenit prudentiae, sed parti ejus : quia si secundum se conveniret, oporterct quod conveniret cuilibet parti.

2, Item, Videtur quod sit impossibile quod dicit : insidiantia enim non sunt necessaria, quia sic Caver1 non possent: ergo contingentia de futuro : illa autem non sciuntur, nec sciri possunt: ergo nec caveri: quia nihil cavetur, nisi quod scitur et preescitur.

Ulterius quaeritur de tertia quam po nit, dicens : "Furtitudo est in perferendis molestwis."

Cum enim virlus sit circa delectationes el tristitias, omnis virlus perfert molestias quorumdard passionum circa quas ipsa est : ergo hoc non est speciale diffinitivum forulodiniy,

Quaeriter autem de quarta : "Temperantia est in coercendis delectationibus pravis."

Coercere enim non dicit actum aliquem : omnis autem virlus videtur debere diffiniri per actum sibi substantialem : ergo male diffinitur.

Eadem objectio est de diffinitione fortitudinis

Item, Utraque istarum ponitur per diffinitiones dictas in passionibus scilicet illatis : fortitudo, quia perfert molestias : temperantia, quia coercet malas delectationes : passionibus autem non meretur: cum ergo virtus detur propter meritum, male diffinitur cirea passionces.

Unrerius quaeritur de ordine virtutum. Quia diffiniendo Magister ponit justitiam primo, deinde prudentiam, et fortitudinem, ettempcerantiam : et ber Sapientiae quem inducit in Litfera ponit sobrictatem sive temperantiam, et postea prudentiam, et deinde justitiam, et ultimo forlitudinem, seu virtutem.

Solutio Dicendum ad primum, quod Magister non nititur diffinire istas virtutes nisi secundum conformitatem ad Chri stum in quo in maximo statu fuerunt. Licet autem gencralor sit actus justitiae, reddere unicuique quod suum est, non tamen ita excellens est in merito, nec ua conformatnos Christo, sicut ille qui est partis justitia, quia est in subveniendo miseris, quorum misecriam suam facit. et sibi deberi quod est nostrum : sicut ecuiam Christus noster factus est, in hoc quod subveniendo nobis miseris factus est redemptor noster.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad aliud dicendum, quod illud quod exbibemus miseris, et nostrum est, ct suum est: nostrum per dominium, et suum per rationem debili juris naturalis, quod in necessitate communicat bona: quia secundum jus naturale in necessitate omnia sunt communia.

Ad id quod contra aliam diffinitionem objicitur, dicendem quod pracdentia in summo est per cautelam insidiarum, quae insidiantur virtuti et vite bone :et ideo diffinitur per actum illum et non ideo quod sit generalis habitus salvatus in omnibus partibus prudentiae.

Ad aliud dicendum, quod contingit insidias preecavere in universali, licet non in particular: : et tune munit prudentia contra ommes insidias quae fieri possunt.

Ad id quod objicitur de tertia dicendum quod molestia principaliter est in fortitudine : quia passio illata est magis acerba et magis contristans quam alia: et ideo principaliter est fortitudinis.

Ad aliud dicendum, quod. coercere ponit actum interiorem, scilicet voluntatem temperandi. Et per hoc patet solutio.

Ad aliud quod quaeritur de ordine, dicendum quod vyirtutes duobus modis considerantur, scilicet in comparatione ad subjectum, et in se. In se autem habent duo substantialia sibi circa quae sunt, scilicet difficile, et bonum. Possunt ergo ordinari secundum rationes difficilis, vel penes rationes boni. Si primo modo, sic fortitudo est prima, et femperantia secunda, et praudentia tertia : co quod magis est difficilis cligere sagaciter operabilia, quam reddere wunicuique quod suum est : et ordinem hune videtur prosequi Aristoteles ia 4¢hicis. lujus autem ratio est : quia #qr2dy in Greco idem est, quod consweium in Latino : et secundum quod virtus magis est de difficill, ita magis indiget assuctudine generante eam : etideo secundum hoc quod sunt plus consuctudinales, ita preeponit et postponit eas Aristoteles.

Si autem ordinentur secundum bonum quod est in eis : tunc, ut probat Tullius in libro Lde Officiis, multis rationibus, quod bonum justitiae est omnibus melius docet, et yustiliam, et ru tutem. propter quod etiam propria relinquenda suntet exercitia aliarum virtutum : sic ergo tune justitia crit prima: et quia pulchrum et bonum, ut ipse ibidem dicit, fere circa idem determinantur, et pulchrum praecipue est in temperantia, i1dco ipsa est secunda, et fortitado tertia, et prudentia quarta, eo quod habet aliquid arti simile quod non habet rationem proprit boni, sed in aliis est bonum suum.

Si autem respiciatur virtus secundum ordinem ad subjectum in quo est: tunc primo est prudentia, secundo temperantia, tertio fertitudo, et ultimo Justitia. Et hujus ratio est, quod non fit recta operatio nisi sit ante recta clectio : ergo prudentia est prima. Et similiter non est fortis in adversis, qui resolutus est deliciis, et ideo temperantia est ante fortitudinem.

Liber autem Sapientiae attendit adhuc quartum ordinem, scilicet quod aliquid temperantiae est ante prudentiam : nisi enim sobrii sint sensus spirituales, non erit judicium de recta electione, et quoad hoe temperantia est prior secundum actum, quam prudentia. Sccundum actum autem justitia preponitur forlifudini, eo quod ipsa est bonum commune, quod semper melius est, quam privalum.

Nota autem, quod multi ordines al sunt istarum virtutum, et sufficientiae inveniuntur, quos nos tacemus : quia alibi longa valde disputatione inquisitum est de eis in communi, et de singulis in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3