Articulus 3
Articulus 3
De numero donorum.
Videtur enim, quod non sint nisi sex: quia 1. Timor, ut habitum est, non conseguitur aliquam virtutem.
2. Item, Videtur quod plures sint : quia infra quatuor timoris differentias Magister assignat : ergo videtur ad muipus, quod sint decem.
3. Item, Secunde perfectiones ad altiores actus multiplicabiles sunt in multa : ergo videtur, quod penes hae omnia debent dari dona.
Solutio Dicendum, quod multiplex potest assignari donorum divisio: sed triplex sufficit hujusmodi intentioni hujus operis, quarum una est propria, qu est penes objecta, scilicet quod donum aut ordinata malo, aut in bonum. Si primo modo, timor. Secundo autem modo : aut in bonum quod est finis, aut quod est ad finem, Si primo modo : aut per modum veri, et sic est eztellectus : aut boni, et sic est sapientia, a sapore dicta magis quam a sapere. Si autem est ad ea quae sunt ad finem : aut per modum exsequentis, aut dirigentis : et utrogue modo dupliciter, scilicet in his ad quae omnes tenentur, et sic cxsequens est pietas, et scientia dirigens : aut ad que non omnes, et sic exsequens est fortitudo, et consilium dirigens.
Et alia multiplicatio est, quod donum, ut habitum est, perfectio est altior quam virtus. [lud igitur altius aut accipitur ex parte intellectus, aut affectus. Si intelleclus : aut secundum quod ipse est in finem, aul secundum quod ipse est in ea quae sunt ad finem. In finem duobus modis, scilicet ut in motu in ipsum, aut ut guiescens in eo. Si primo modo, sic est donum inéfellectus, et ideo infra habebitur, quod intellectus est invisibilium creaturarum per quas movetur in Deum. Secundo autem modo est donum sapientie: sicut dicit Augustinus, quod eternis per gustum rebus inherescit. Si autem est in ea quae sunt ad finem, et altius quam virtus: aut illud altius sumitur ex parte cjus in quod dirigit, aut ex parte rationis dirigentis. Si primo modo: tunc est consilium quod dirigit in altiora quam prudentia virtus. Si autem ex parte rationis dirigentis: tunc est scientia, quae dirigit per rationes divinas in communiter operabilibus, cum prudentia dirivat per civiles, ut patet ex preedictis. Si autem ex parte affectus est altius perficiens quam virtus: aut ex parte finis, aut ejus quod est ad finem. Si ex parte finis : tune non potest esse ex parte bonitatis, quia nihil altius ordinat in illam quam charitas : nec ex parte charitatis, quia ibi perficiunt dona intellectus : ergo erit ex parte bonitatis, potestatis, et majestatis, sive excellentiae : et ad illud perlicit cimor Domini sanctus permanens in seculum seculi: et alli timores (ut infra patebit) dicuntur dona per respectum ad illum. Si autem est secundum ea quae sunt ad finem, et allius quam virtus ; aui in se, aut in respectu proximi. Si in se: tunc non potest esse respectu dileclionis innate: quia non habet tantam difficultatem, quin bene contineatur a perfectione quae est virtus: ergo erit respectu passionis illate secundum statum ordinantem ad sustinendum martyrium:et tune crit donum /oréttudinis, ut habitum est. Si autem est respectu boni quod est commune et etiam in proximo, non potest esse per modum debiti, quia hoc ordinabile est satis perfectione que est virtus justia : nec potest esse respectu boni, sicul charitas diligit proximum, quia nihil est perfectius charitate : ergo erit vis benevolentia ad imae ginem Dei, et sic est donum pielatis. Et haec multiplicatio est propria secundum disputationem supra habitam in dons.
Tertia multiplicatio communiter est omnium antiquorum Doctorum, et est bona valde, scilicet quod secundum duplicis vitee perfectionem numerus donorum accipiatur. Et ita vita quidem contemplativa perficitur visu et gustu: et visus ostendit quod gustandum est, et quoad visum est inétellectus, et quoad gustum est sapientia saporans. Sicut enim dicit Philosophus, sapor sequela complexionis est : et ideo necesse est penetrare natura rei per gustum. Si autem est de perfectione active : aut secundum rectificationem rationis dirigentis, aut secundum alfectus exsequentis. Primo modo : autin his ad quae non omnes tenentur, et tunc est consilium : aut est secundum rationem eorum ad quae omnes tenentur, et tunc est scientia. Si vero est in affectu. exsequentis: aut a malo, aut in bonum. Primo modo, @ imor. Secundo modo: aut ad quae omnes tenentur, aut ad quae non omnes tenentur. Primo modo est fortifudo : secundo modo piefas.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod verum est, quod timor non sequitur aliquam virtutem secundum quod est donum : et tamen est altior perfectio, quam virtus: et hoc dico de timore reverentie#, qui primam habet rationem timoris doni. Sed ex hoc non sequitur, quod non sit donum: et hujus ratio patet ex supra dictis : quia virtus theologica ex illa parte minus imperfecta est qua est in majestatem: et illius imperfectionis ratio est: quia propria diffinitio virtutis est ad actum in aliquid determinatum vel circa finem, vel circa ea quae sunt ad finem. Majestas autem non potest esse objectum aclus qui tendit in majestatem: sed potius omne quod est resilit ab illa : et ideo nulla virtutum potuit esse respectu illius: sed donum non necessario ponit actum talem, seq sufficit quod sit altior perfectio quam virlus quocumque modo, sive per actum tendentem sive per resilitionem vencran. item et honorantem majestatem.
Ad aliud dicendum, quod licet infra quatuor tangantur timores vel sex vel duo secundum diversas divisiones, unus solus est timor primo et per se dictus donum timoris, scilicet qui replevit Christum : et ille est timor permanens in sxculum seculi, et alii dicuntur dona per comparationem ad illum.
Ad ultimum dicendum, quod alliores perfectiones in habitibus respicientibus actus singulares in genere, non sunt multiplicabiles amplius quam dictum est. Sed habitus perficientes secundum statum summum, et non existentes in uno, sed in uno in comparatione ad usum aliorum, sunt perfectiones et multiplicabiles secundum octo differentias, ut beatitudines vie: vel secundum duodecim fructus spiritus, de quibus loquitur Apostolus, ad Galat. v, 22 et 23.
On this page