Articulus 8
Articulus 8
An timor sit donum ?
Et videtur, quod non: quia 1. Aliae passiones cum timore, ut gaudium, et spes, et tristitia, sive dolor, non sunt dona: ergo nec timor.
2. Item, Donum datur ad_ altiores actus, ut supra dictum est: timere autem est actus infirmitatis: ergo videtur, quod non sit donum.
3. Item, Donum datur in adjutorium potentiarum contra defectum, ut videtur velle Gregorius: sed timere non dicit adjutorium, sed potius destructionem adjutorii: ergo videtur, quod timor non sit donum.
4, Item, Omnis natura cui noceri potest, per se etiam poena sufficit ad timendum : ergo et natura humana: ergo non indiget dono aliquo ad hoc quod timeat.
Juxta hoc quaeritur, Cum quatuor sint passiones naturales, -scilicet gaudium; tristitia sive dolor, et spes, et timor, quare una cedit in rationem doni, et alia in rationem actus sacramenti, ut tristitia vel dolor : et tertia in rationem fructus, ut gaudium : et quarta in rationem virtutis, ut spes ?
Solutio Dicendum, quod ¢timor, ut prius habitum est, aequivoce dicitur de passione et dono. Quare autem in nomine conveniat cum passione per analo- giam, infra dicitur. Per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod ¢timor donum multipliciter dicitur. Quandoque accipitur secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum statum perfectissimum in quo timor est in maximo et optimo statu: et sic fuit in Christo, et in Angelis: et hic timor habet actum alium qui est revereri. Quandoque autem consideratur secundum quod est generatus ab aliquo ad minus quod est super naturam, et tamen habet actum fuge mali, cujus causa inest vel potest inesse : et hoc modo dicitur mor servilis vel initialis: et hic est imperfeclionis et evacuatur: et hoc modo non primo dicitur donum, sed per consequens et secundario. Et ideo quod dona sint altioris actus, intclligitur de donis secundum optimum statum donorum.
Ad aliud dicendum, quod timere reverenter non destruit potenliam timere servililer vel initialiler ad minus: ergo ad generans timorem etiam elevat potentiam: quia generans timorem servilem, est fides, quae est supra naturam: et goncrans initialem est fides operans per dilectionem: sed timere naturaliter vel mundane signum destitute potentia est.
Ad aliud dicendaum, quod natura sufficit timere nocumentum nocivum sibi imminens. sed peena inferni vel peccatum non noscuntur a timente serviliter vel initialiter, nisi ab eo qui est ultra naturam, quia sola fides illa ostendit.
Ad aliud dicendum, quod per analogiam unumquodque dicitur illorum quatuor: quia timor semper est in sistole cordis et fuga: sed ea qua fugil, non sunt ejusdem rationis. Mala enim naturalia fugere non indiget habitu: quia natura deficiens per se sufficit ad fugam illorum. Praterea, Non est perfectionis secundum rationem boni fugere hujusmodi mala: et ideo non ulterius indiget habitu ad hoc. Sed fugero majestatem per resilitionem in suam parvitatem et exhibitionem honoris est quidem fuga
sed non est unius rationis cum fuga mali. Similiter, Fugere malum culpa propter malum separationis a Deo quod sequitur culpam, et hoc propter reye. rentiam qua reveretur Deum: itcrum eg alterius rationis. Similiter fugere actum peccati propter poenam inferni est quoaq generans alterius rationis. Unde Solum fugere secundum analogiam respicit sta. tum perfectum secundum reverentia actum. Gaudium autem non dicit actum perfectum, sed potius muliebrem passionem: quia ut dicit Augustinus, "Gaudium est diffusio quaedam animi in gusty vel cunjunctione boni:" et ideo sonat in fructum: quia fruimur his cognitis, ut dicit Augustinus, in quibus voluntas per se delectata conquiescit. Sed dolor non dicit actum, sed potius passionem affligentem : et ideo non accipit ordmem virtutis vel fructus vel doni: quia virtus vel donum volunt habere perfectionem secundum actum communem, et fructus secundum muliebritatem passionis vult habere dulcedinem: et huic non proportionatur tristitia vel dolor: sed_ sacramentalis gratiae suscipit ordinem: quia voluntariis afflictionibus fit satisfactio pro peccatis. Spes autem imperfecta est respectu boni: quia dicit exspectationem, et exspectatio et protendi in exspectatum non dicunt actum perfectionis majoris quam virlus: quia cum natura per se cxspectel premium, quod additur ei, est protensio in rem speratam: et ideo eliam spei non respondct donum, sicut prius dictum est.
On this page