Text List

Articulus 9

Articulus 9

An timor servilis sit bonus vel malus ? et, An timere serviliter sit bonum ? et, An timor initialis sit idem cum timore servili et casto ? et, An ille permaneat in seculum seculi ? et, Quare easius dicttur amicabilis ?

ARTICULUS IX. An timor servilis sit bonus vel malus ? et, An timere serviliter sit bonum ? et, An timor initialis sit idem cum timore servili et casto ? et, An ille permaneat in seculum seculi ? et, Quare easius dicttur amicabilis ?

Quarto, Queritur de singulis timoribus, qui nomen doni habent.

Et queratur primo de timore servili, Utrum ipse sit bonus, vel malus?

Videtur, quod bonus : quia 1. Ipse est donum Dei, ut dicit Magisler : et omne donum Dei est bonum : ergo ipse est bonus.

2. Item, In Littera dicitur, quod est utilis : et omne utile est bonum : ergo timor servilis est bonus.

3. Item, In Litfera dicit, quod introducit sapientiam et charitatem: omne autem quod introducit charitatem est bonum : ergo, etc.

4, Item, Docet fugere actum peccati : esse autem tale bonum est : ergo, etc.

5. Item, Cujus generatio est bona, ipsum est bonum : sed generans timorem servilem, scilicet fides informis, est bonum : ergo, etc.

Hoc etiam multis aliis rationibus probari posset ex Littera.

In CoNTRARIUM videtur esse 1. Quod dicit Gregorius, quod "cum pena sic timetur, quod facies judicis non amatur, timor potius ex tremore est, quam ex charitate :" sed timor servilis ita timet poeenam, quod faciem judicis non amat: ergo est ex tremore : nihil autem quod procedit ex tremore, est bonum : ergo timor servilis non est bonum.

2. Item, Super illud Psalmi xxx, 2: In te, Domine, speravi, dicit Glossa, quod sperare a Deo est, et donum est Dei : quod autem times est a teipso : ergo videtur, quod non possit esse donum : quia donum est datio irreddibilis, et quod a nobis habemus, non est nobis datum : ergo nec est bonum : quia ut dicit Augustinus, "Omne bonum nostrum a Deo est."

3. Item, In Littera dicitur, quod vivit in timore servili peccandi voluntas, et sequcretur opus, si speraretur impunitas : nihil autem bonum est in quo vivit peceandi voluntas: ergo timor servilis non est bonus.

Item quaeritur, Utrum timere serviliter sit bonum ?

Et videtur, quod non : quia dicit Augustinus in Litera, quod "timens serviliter, non bene facit, eltiamsi bonum sit quod facit :" ergo timere serviliter etiam ei quod bonum est, tollit rationem boni : sed quidquid a bono tollit rationem boni, est malum : ergo, etc.

Praeterea, Unum bonum bene compatitur secum aliud bonum: sed timere servililer non compatitur secum aliud bonum gratiae gratum facientis: ergo, etc.

Irem, Ulterius quaeritur de ¢imore initiali, Utrum ipse sit unus cum timore servili ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Unius objecti secundum rationem unus est actus: sed poona aeterna est unum objectum fuge secundum rationem : et hanc fugit timor servilis et initialis : ergo videtur, quod sit timor unus.

2. Si forte tu dicas, quod non: quia timor servilis est cum peccato mortali, et initialis non : hoc non videtur impedire, quia etiam fides informis quae generat timorem servilem est cum peccato mortali : et tamen ipsa secundum Magistrum supra efficitur eadem cum fide formata : ergo videtur, quod similiter sit de timore servili et initiali, quod servilis formatur ab initiali.

Item, Ex alia parte quaeritur, Utrum timor initialis idem sit cum timore casto ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Sicut differunt charitas perfecta et imperfecta, ita differunt timor initialis et castus : sed non differunt per substantiam charitas perfecta et imperfecta : ergo nec timor initialis et castus.

2. Item, Initialis mittitur foras a charitate perfecta, aut ratione substantiae, aut accidentis quod est pcenam habere. Si ratione substantia : ergo timor initialis et charitas haberent contrarietatem ratione substantiae, quod falsum est, cum compatiantur sese in eodem, et unum est initium alterius. Si autem ratione accidentis, quod est peenam habere : tunc substantia manet in casto timore: ergo substantialiter est idem et differens per accidens.

3. Item, Ad idem habent oculum castus et initialis, scilicet ad separationem possibilem : et causantur ambo ab amore: ergo cum ab objectis distinguantur habitus, videtur quod sint idem timor.

Sed contra hoc videtur esse : quia i. Si initialis idem est cum servili, ut prius videbatur probatum esse, et initialisidem cum casto: ergo servilis idem est cum casto : et hoc nemo dicit, cum castus maneat in saeculum seculi, et servilis foras mittatur a charitate.

2. Item, Videtur quod nec initialis idem cum casto sit : non enim idem potest esse evacuabile et permanens in seculum saculi : timor autem initialis evacuabilis est in hac vita a perfecta charitate: ergo non est idem cum casto qui permanet in seculum seculi, ut videtur.

3. Item, Habens oculum ad poenam, et habens oculum ad separationem, non moventur eodem objecto secundum rationem ; sed castus non habet oculum nisi ad separationem, initialis non habet oculum nisi ad poenam : ergo non sunt ejusdem nature.

Uxrerius quaeritur de ¢éimore casto, Utrum permaneat in seculum seculi?

Et videtur, quod non: quia super jj. Iud Psalmi ctxxxv, 11: Letetur og, meum, etc., dicit Glossa, quod in humano timore precedit causa periculi, seq sequitur in initiali, et uterque timor spe; miscetur : sed in futuro non erit timor sed perfecta jucunditas: ergo videtur, quod timor non erit in futuro.

Sed contra hoc est, quod 1. Christus repletus fuit timore, of “4 sancti Angeli : cum ergo nihil imperfe. ctum fuit in Christo, timor non est imperfectum : omne autem perfectum erit in patria : ergo timor erit ibi.

2. Item, Hoc probatur multis modis in Littera.

Ux.rerivs hic quaeritur, Quare timor castus dicatur amicabilis, et castus, et filialis ?

Solutio Dicendum ad primum, quod timor servilis est donum Dei, et est bonus, et utilis : donum autem Dei est accipiendo generaliter donum de omnibus que dantur a Deo, et sunt supra naturam ad ordinandum vitam in bonum gratiae : sicut ergo fides informis est donum Dei, sic etiam servilis est donum Dei Bonus autem est : quia removet ab actu peccati per hoc quod est timor, quia fugit actum peccati. Utilis autem est : quia introducit charitatem : paulatim enim recedendo ab actu peccati, removetur etiam peccati placentia, et imtroducitur amor Dei.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod non est ex timore per hoc quod est timor, sed per hoc quod est servilis. Et ad hoc intelligendum notandum quod fimor servilis dupliciter dicitur, scilicet a conditione servitutis, quia servus est : et a proprietate servi, quia serviendo adhuc sentit pcenam servi, non libertatem justitia filiorum. Primo modo proprie dicitur servilis : quia sic timens adhuc servus est peccati: et quoad hoc dicit Gregorius, quod est ex timore, et quod in eo vivit peccandi vo- luntas : et non simpliciter secundum uod est timor fugiens malum. Sed secundo modo wtialis dicitur servilis in Littera, quia sentit adhuc peenam, ut infra dicetur.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Av ALiup dicendum, quod timere serviliter secundum ¢uod est timere, bonum est.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum per duas rationes, quod hoc accidit timori ex parte servilitatis : et illa non est a Deo, nec est donum Dei, nec bonum.,

Ad i autem quod ulterius quaeritur de inttiali, sine prejudicio dicendum, quod non est idem per substantiam timor seryilis, et initialis.

Ad PRIMUM attem quod in contrarium objicitur, dicendum quod non habent idem movens primum et proximum quia servilis immediate respicit pcenam eternam : et estibi causa fuge principaliter, et non amor regni a quo separetur: et ideo non procedit ex timore gratuito, sed potius naturali proprii boni : sed initialis non movetur proprie a poenis immediate, sed potius a separatione a regno, et per consequens a peenis : quia necesse est puniri in inferno, qui a regno separatur : et oritur ex amore gratuito regni ceelestis. Et ideo prima objectio non procedit, nisi de consequenter movente in timore initiali.

Ad aliuddicendum, quod quoniam nihil est simile : quia fides informis est de omnibus eisdem immediate, de quibus est formata, licet non tendat sicut formata : et jam patet, quod timor servilis cum initiali non immediate movetur ab eodem, nec ex parte affectus causatur ab amore ejusdem rationis, licet ex parte intellectus causetur a fide,sicut et initialis. Ad wwiup quod ultimo quaeritur, Utrum initialis sit idem cum casio ? puto respondendum esse, quia substantialiter sunt idem, et differunt per accidens, scilicet quia initialis panam habet quam non habet castus, ratione cujus dicitur eliam servilis ab Augustino in Litlera : et habet peenam triplicem, scilicet angorem conscientiae de timore insufficientis satisfactionis pro peccato praeterito, et timorem infestantis adhuc tentationis, ne forte una dierum dejiciat eum : et sollicitudinem dubietatis, utrum forte despiciat obsequium suum Deus Haec triplex peena continue per charitatem magis ac magis evacuatur: et tunc ipse efficitur castus per depurationem pcenalitatis illius. Ab 1p autem quod primo objicitur in contrarium, patet solutio per antedicta. Ad aliud dicendum, quod non evacuatur substantialiter, sed potius depuratur : et quoad hoc dicitur foras mitti 1 charitate. Ad aliud dicendum, quod initialis nonimmediate habet oculum ad pcenam, sed ad separationem quae adhuc possibilis est per peccatum ficri : et ideo non respicit peenam,nisi per consequens : et hoc accidit ei gratia status in quo est cum imperfecta charitate, sicut et castus alium habet actum in via, et alium in patria.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum castus permaneat in seculum seculi ? Dicendum quod sic : sed in alio actu, ut supra dictum est in questione de donis in communi.

Ad tp autem quod contra objicitur, dicendum quod loquitur de timore secundum quod habet peenam : quia sic contrariatur jucunditati.

Av uttimum dicendum, quod amicabidis dicitur timor secundum conformitatem voluntatis ad dominum : quia amicus fugit ca quae facerent voluntatem inconformem : co quod, ut dicit Tullius, "Amicorum est idem velle, et idem nolle :" sed fAdiadts est per actum reverentiae et fugam eorum quae ostendunt actum esse irreverentia ad tantum patrem : casius autem ex proprictate sponse, quae non timet nisi quae separant ab amplexu.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9