Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Post premissa diligenter considerandum, etc."

In hac parte agit de differentia donorum, quae sunt in anima secundum intellectum. Et versatur intentio istius distinclionis circa quinque: in quorum primo distinguit inter sapientiam et scientiam. In secundo, inter sapientiam et intellectum, ibi, B,§ 1: "Ostensa differentia, etc." In tertio, distinguit similiter inter sapientiam et scientiam et intellectum, ibi, B, § 2: "Sie ergo distingui potest, etc." In quarto, distinguit inter sapien-

tiam et scientiam et intellectum ut dona, et eadem secundum quod sunt habitus acquisiti per studium et non dona, secundum quod hic accipiuntur dona, ibi, C, "Et notandum, etc." Quinto et ultimo, inter sapientiam donum Dei, et sapientiam divinam, ibi, D, "Illud etiam sciendum, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus