Articulus 1
Articulus 1
Quid sit sapientia ?
De sapientia autem queruntur tria: quorum primum est, Quid sit? Secundum, De quibus sit? Tertium, de distinctione sapientiae ab intellectu et scientia et consilio donis.
Circa primum objicitur actipiendo diffinitionem Augustini in Ziéfera de sapien tia. In Liftera autem est ista, quod "sapientia est cognitio rerum divinarum."
Item ex Litfera trahiturista: "Sapientia est in cognitione et dilectione ejus quod semper et immutabiliter manet, quod est Deus."
A Gregorio autem accipitur ista: "Sapientia est donum spe et certitudine ewternorum mentem reficiens."
Objicitur autem contra primam : quia 1. Videtur sapientia idem esse quod fides : quia fides est cognitio rerum divinarum, ut habitum est supra: eo quod in omnibus articulis nihil cogneoscitur nisi divina veritas : ergo videtur, quod fides sit sapientia.
2. Si forte dicas, quod sapientia est de aeternis sine medio, sed fides cum medio, quia per speculum et enigma : hoc nihil est: quia sapientia est donum quod nabetur in via, et in via nulla cognitio habetur de Deo sine medio.
Si forte dicas, quod sapientia est in affectu, et fides in intellectu tantum : non videtur verum esse : quia si fides in intellectu esset tantum, non esset virtus, ut supra probatum est : ergo videtur, quod in nullo differant sapientia et fides.
Si autem dicas, quod contingit Deum cognoscere tripliciter in via, scilicet in vestigio, in imagine anime, et similitudine gratiae, secundum quod similifudo dicit venusiationem imaginis per appositionem gratiae : videtur quod hoc nihil sit: fides enim est de Deo in speculo: clarum autem et clarius in speculo non diversificant substantialiter et vestigium.
3. Item, Contingit quod aliquis in peccato mortali cognoscit in imagine anime et similitudine gratiae, nonin se, sed in aliis: et tamen nullum habet donum gra- tiae gratum facientis : ergo illa cognitig in eo est fidei informis - ergo hoc non egt sapientiae et intellectus.
4, Item, Ad idem cognoscibile contin. git habere multa media topice loquendo, ut patet per locum a genere, @ Casu, g toto, et sic de aliis : et tamen non diver. sificatur habilus per hujusmodi : ergo videtur, quod nec vestigium et imago et similitudo facere possunt diversitatem habituum : et sic non erit fidei cognoscere per vestigium, et intellectus per imaginem, et sapientiae per similitudinem,
3. item, Videtur non converti diffinitio : cognitio enim divinerum per multos habetur, qui tamen non habent Spiritum sanctum. Cum igitur Spiritus sanctus semper cum donis suis habeatur, et precipue cum dono sapientia, videtur quod cognitio divimorum non sit semper donum sapientiae.
Irem, queeritur de secunda, quae etiam trahitur de Litlera, quod sapientia est in dilectione et cognitione ejus quod semper et incommunicabiliter est. Secundum hoc videtur, quod
i. Sapientia sit confectus habitus ex cognitione fidei et dilectione charitatis : et hoc non potest esse, quia habitus non possunt ita permisceri, vel componi, quod duo faciant tertium.
2, Item, Ex duabus virtutibus non constituitur nisi virtus : ergo efiamsi permisceri possent, non viderentur constituere donum, sed potius virtutem.
3. Ttem, De hoc objicitur quod ibidem dicit, sapientiam esse cultum: qui ¢07!6e4 dicitur: quia cultus potius refertur ad justitiam, quam ad donum, ut supra probatum est, cum de latria querebatur ‘ ergo nihil videtur esse, quod dici! sapientiam esse cultum.
Unrerivs quaeritur de tertia : quia 1. Reficere potius convenit fructul, quam dono, ut habitum est supra : erg? non debet diffiniri per reficere.
2. Item, Spes et certitudo sunt fidei et spei: cum ergo refectio magis sit charitatis, quam fidei, vel spei, videtur quod in diffinitione sapentiae charitas magis deberet pon: quam spes, vel cerliiudo fidei.
Solutio Ad haec ultimum dicendum, quod prima. respicit materiam circa quam est sapientia, secundum quod est in genere cognitionis : quia non ponilur in genere uno, sed diversis. Idec secunda respiciet ea quae ponuntur in genere affectus, quae sunt cognitio et dilectio, hoc est, dilectio cogniti, qua propria est intellectus et affectus, et non solum solius alfectus, sicut charitas est in simplici alfectu. Tertia autem datur penes affectum conseguentem ipsum donum : et ideo ista non dicit substantiam sapientiae, sed operationem Ipsius prepriam.
Ad primum ergo dicendum, quod sapientia non est idem quod fides, licet sit de eisdem: est enim aliud lumen. Unde sicut dictum est supra de fide, quod est quoddam lumen sub quo videntur articuli : ita dicendum hic, quod sapientia est quoddam lumen divinorum sub quo videntur et gustantur divina per experimentum. Unde sapientia donum proprie est gustus Dei in donis sicut videtur dicere Dionysius de Terotheo, quod patiendo et experiendo et gustando divina, didicit divina. Lumen igitur lucens et calefaciens ad hujusmodi seientiam divinorum per gustum Deiin donis sine quibus ipse non est, dicitur meo judicio sapienfia donum. Et per hoc patet, quod non est fides : quia in fide non gustatur Deus in donis sine quibus ipse non est.
Ad aliud dicendum, quod sapientia licet sit cognitio per medium, tamen istud medium plus habet quam speculum et enigma: quiaipsum est donum sanclilatis simile bonitati prima, per modum veritatis acceptum, vel e contra similitu- do veritatis per modum bonitatis, eo quod sapientia illuminat et accendit, et sie est veritatis et bonitatis, secundum quod unum est in alio, scilicet veritas in bonitate, et bonitas in veritate.
Ad aliud dicendum, quod non sufficit sapientia cognitio Deiin similitudine, nisi adsit et gustus, ut habitum est: et tunc per gustum et amplius lumen separatur a fide: quia fides tantum assentit, et accipit donum prout est cmanatio divine bonitatis continens dulcedinem Del
Per woc etiam patetsolutio ad sequens: quia lalis cognitio nom est per experimentum gustus, nec per lumea faciens experiri.
Ad aliud dicendum, quod illa quam multi habent, est cognitio speculativa, et habitus acquisitus per doctrinam et studium, et non lumen faciens experimentum dulcedinis Dei in suis donis, in quibus sanctificat animam.
Ad srounpam dicendum, quod sapientia non est confectus habitus ex cognitione et dileetione, sed potius est lumen secundum se habens actum proprium : sed Augustinus loquitur ibi quoad appropriationem, quia habet aliquid cognitionis et dilectionis: et ideo non est sine illis ut disponentibus intellectam, licet non sit illa, sed potius perfectus consequens utrum@ue.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, si diccremus ex composilione cognitionis et dilectionis confici sapientiam : sed hoc non dicimus, quia ille habitus sic confectus, non esset nisi dilectio cogniti: et in hoc non sistit sapientia, quae potius est custus dulecdinis cogniti in dono sanctitatis percepto a Deo.
Ad aliud dicendum, quod sapientia non est cultus formaliter, sed materialiter : quia scilicet refertur ad cultum, sicut supra dictum est de lide et charitate : quia quelibet virtus potest referri ad professionem cultus divini.
Av w quod objicitur de tertia, dicendum quod refectio quae est quies appetitus, propria est fructus : sed est refectio quasi per saporem et odorem, et non per tactum substantiae : et hac incitat ad altiorem profectum, et hac est altissimi doni, scilicet sapientiae : et ideo sapiens proficit in cognitione : sed fruens quiescit in cognito. .
On this page