Text List

Articulus 2

Articulus 2

An sapientia ut donum est, sit de eternis tantum ?

ARTICULUS II. An sapientia ut donum est, sit de eternis tantum ?

Secundo quaeritur, De quibus sit?

Videtur enim, quod de omnibus sit : quia 1. Dicit Salomon : Audiens sapiens, sapientior erit' : ergo est per auditum : cum ergo auditus sit per ea quae sunt signa omnium, ut vult Philosophus, videtur de omnibus esse sapientia.

2. Item, Philosophus videtur dicere, quod sapiens de qualibet re sicut est inquirit cognoscere rationem : hoc aulem est de quolibet : ergo videtur, quod sapientia non sit divinorum tantum.

3. Item, In primo Metaphysicorum videtur ponere quasdam diffinitiones sapientiae, ex quibus non potest haberi, quod sit de divinis tantum. Dicit enim sic, "Arbitramur itaque scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquemgue habentem scientiam ipsorum." Ergo sapiens erit sciens esse per propriam naturam cujusque rei, qua illi convenit per se, et non secundum unumquodque suorum individuorum, quia hoc est scire per accidens : hoc autem convenit multis non divinis, sicut omnibus demonstrativis, de quibus sunt scientiae doctrinales.

4, Item, Philosophus, "Arbitramur iterum sapientem cognoscere difficilia, et non levia cognoscere, etc :" sic autem sapientia esset de omnibus metaphysicis, quorum principia difficillima sunt cognoscere homini, eo quod per esse et rationem diffinitivam recedant a sensu et imagine, per quae homo accipit scientiam : et iterum non esset sapientia tantum de divinis, quae sunt ipse Deus.

3. Item, Philosophus ibidem, "Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse arbitramur circa omnium scientiam." Ergo videtur, quod nullo modo sapientia sit circa divina tantum, quia nullo istorum modorum consistit circa divina tantum.

Si forte tu dicas, quod non ita a Sanctis accipitur sapientia, ut a philosophis : et ita non tenent he rationes. Contra est, quod Augustinus diffinitionem datam a Philosophis dividit. Cum enim Philosophus diceret, quod scientia est humanarum et divinarum rerum cognitio, ipse dividit, quod est cognitio divinorum tantum : et ita videtur accipere unam partem significationis, ut ipse.

Si propter hoc dicitur, quod scientia est de aliis. Conrra est, quod nullius gustus affert dulcedinem perfectam nisi divinorum tantum : cum ergo sapientia sit gustus Dei in donis, sapientia non est nisi de divinis.

Solutio Dicendum, quod sapicntia donum non est nisi de divinis.

Ad ALIA omnia dicendum, quod sa~ pientia dicitur stricte et large. Large sic dicitur a sapere tantum. Séricte a sapere et a sapore. Et primo modo est duplex, scilicet practica, et sic moralis scientia jicitur sapientia : et speculativa, et sic qiversificat eam Philosophus in suis diffinitiontbus. Tamen proprie dicelur sajentia, quae sibi causa sciendi est, et cujus finis est intra, et non quaeritur propter aliud, sed alie queruntur propter eam : et hoc modo sola divina scientia est sapientia, et preecipue quae est secundum pietatem, ut habitum est in prima distinctione libri I Sententiarum. Sapientia autem stricte dicitur a sapore jllius quod simpliciter est sapidum : et illud non est nisi res divine : et ideo sapientia est tantum divinorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2