Articulus 3
Articulus 3
Quomodo differat donum sapientiae a setentia et intellectu ?
Videtur autem, quod non dilferat a scientia : quia 1. Dicit Augustinus, quod non est dilferentia nisi quia sapientia est de eternis, et scientia de temporalibus heec autem differentia non est nisi materialis : ergo videtur, quod formaliter non differant.
2. Item, Unus est habitus charitatis qua diligimus Deum et proximum : et Deus est aeternus et proximus temporalis : ergo asimili unus erit habitus sapientiae doni, qua contemplamur aeterna et disponimus temporalia.
3. Item, Dicit in Liétera, quod intellectus est de Creatore et creaturis, et Sapientia de Creatore tantum : ergo videtur, quod sapientia et intellectus differant sicut habitus generalior et specialior cognitionis : sed genus et spe- cies non faciunt diversas species, quia genus est in specie : ergo videtur, quod intellectus donum et sapientia non differant sicut diversae species donorum.
Solutio Dicendum, quod sapientia est cognitio per gustum, et gustans divina in donis simullimis illis : sed intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem illius creature Dei, in qua resultat Deus per gratiam, et haec est spiritualis : vel in qua habet resultare per gloriam vel per gratiam : et ideo est lumen quo cognoscimus gratuite dispositiones ceelestium, et tendimus in Deum sic disponentem. Et ideo patet quod intellectus et sapientia differunt a scientia : quia scientia est lumen divinum ad operabilia pertinentia ad hanc vitam: et ideo dicit in Littera, quod docet bene conversari in medio prave et perverse nationis .
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est tantum materialis differentia : quoniam alia est ratio cognitionis per lumen faciens gustum, et alia per lumen disponens operabilia in tempore.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia in proximo non est ratio dilectionis nisi Deus, ut supra dictum est : sed in sapientia lurnen regens est alterius rationis quam in scientia,.
Ad aliud dicendum, quod intellectus non est de Creatore per gustum, sed ut visus tantum tendens in verum per lumen elevans adea in quibus Deus resultat altius quam in vestigio et imagine : sicut est dispositio premiorum in beatitudine spiritualium substantiarum. Sapientia autem habet lumen quod facit saporis gustum. Et hoc est quod dicit Augustinus : "Apud Isaiam tntellectus est quo ab infirmitate carnalis voluptatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem." Carnalis enim voluptas ab eo videtur vocari carnalitas deprimens a contuitu divinorum in quibus clarius resultat Deus quam in his quae corporalia sunt : et horum est intellectus, et per ea dirigitur ad visum Creatoris. Et ideo dicitur in Littera, quod intellectus est divinarum et spiritualium creaturarum et omnium bonarum affectionum anime. Et semper intelligitur, quod etiam est oppositorum et per altius lumen quam sit fides : quia fides simpliciter assenuit credita, sed intellectus videt ipsum in lumine interiori.
On this page