Articulus 4
Articulus 4
De actibus scientiae qui et quot sunt, et quomodo differat scientia a prudentia et consilro ?
ARTICULUS IV. De actibus scientiae qui et quot sunt, et quomodo differat scientia a prudentia et consilro ?
Deinde, Queritur de scientia. Et queeruntur duo, scilicet de actibus ipsius quos ponit in Litera, et de differentia ipsius a consilio et prudentia.
Ad primum accipiuntur ea quae dicuntur in Littera quae videntur innuere, quod quatuor actus habeat scientia.
Dicit enim primo, quod scientia est rerum humanarum cognitio: ergo discernere humana videtur esse scientia proprius actus.
Item, Dicit quod "scientiae non tribuit omnia quae sciri possunt ab homine, sed ea solum quibus fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, generatur, nutritur, defenditur, et roboratur".
Quartus clicitur ex hoc quod dicit, quod cum dicimus : Vidimus eum plenum gratiae et veritatis ', quod gratia referatur ad scientiam, et veritas ad sa- pientiam. In hoc enim actu scientia ery cognoscere gratiam humanitatis Chri. sti.
1. Discernere humana, aut aceipituy generaliter pro omnibus quae ab homine discerni possunt, et tune scientia erit idem quod sapientia : aut accipitur pro his quae ad hominis vitam pertinent, et tune idem erit quod prudentia, ut videtur.
2. Item, Sicut se habet sapientia ad divina, ita scientia ad humana : sed gqpientia ita se habet ad divina, quod ipsa est virtus illa quae est de divinis, scilicet fides : ergo scientia ila se habet ad humana, quod ipsa est virtus illa quae est de humanis sicut prudentia. Quod autem sapientia idem sit quod fides, probatur per Gregorium 2, ita dicentem super Job: "In electorum cordibus prior sequentium bonorum sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita. Qu profecto sapientia, nostra fides est, Propheta attestante qui ait: Nisi crediderilis, non intelligetis %."
Irem, Objicitur de secundo actu. Dicit enim in Litfera, quod illa scientia non pellent fideles populi, quamvis polleant ipsa fide : ergo videtur, quod non sit verum quod in sequenti distinctione dicetur, quod habita una habeantur omnes, cum scientia non habeatur ab omnibus.
Irem, Objicitur de tertio actu, qui est abstinere a malis. Et hoc explanat, cum dicit, quod abstinere a malis est in medio prave et perverse nationis prudenter conversari: hoc enim convenit prudentiae, sicut etiam manifestat ipsum dictum, quia prudenter conversari est prudentiae.
Ivrem, Objicitur de quarto. Ea quae spectant ad humanitatem Christi, una adoratione adorantur cum deitate : ergo videtur, quod habitu sapientiae habeant cognosci sicut divinitas : ergo non pertinent ad scientiam.
Item quaeritur, Cum unius_ habitus ynius sit actus specialis et substantialis, qualiter hic Augustinus quatuor actus dat dict sapientia?
Solutio Dicendum, quod scientia donum est, quod est lumen acceptum a Deo simplex, in quo videntur rationes operabilium pertinentium ad vitam : et ideo se habet ad prudentiam sicut melior et perfectior habitus operabilium. Et ideo etiam solvitur id quod quidam possent objicere, utrum esset scientia complexorum vel incomplexorum, vel principiorum vel conclusionum : quoniam nihil horum est, sed est lumen sicut fides ad credibilia simplex similitudo divine veritatis et justitiae, sub quo videntur rationes divine operabilium per nos, que pertinent ad modum vivendi sancte et meritorie, sicut dicit Apostolus : Solutio et juste, et pie vivamus in hoc seciulo, etc. '.
Ab primcm igitur dicendum, quod est tantam de his quae sunt operabilia per nos : nec est tamen prudentia : quia illa innititur rationibus juris humani, et accipit rationes ab illis sed scientia non, quia innititur lumini divino, quod illuminat ad conversationem secundum rationes divinas.
Av aAtiup dicendum, quod ille actus non est proprius scientiae doni, sed polius convenit ci per materiam sibi appropriatam : sicut enim prudentiae, ut dicit Tullius in libro I de Officiis, quodammodo appropriatur materia scientiarum et scibilium, ita et scientiae dono appropriatur scientia sacre Scripture, per quam fides nutritur exhortando, et defenditur disputando : et ideo isle actus appropriate convenit et non proprie.
Ad illud autem quod ante hoc objicic- batur, quod sapientia idem est quod fides, et scientia idem quod prudentia : dicendum, quod non valet : quia dictum Gregoril non intelligitur nisi pro tanto, quod sapientia et fides sunt de eisdem : et non quod sit unus habitus : et ita etiam scientia et prudentia sunt de eisdem et non ratione una.
Av iw quod objicitur de tertio actu, dicendum quod aliter regit prudentia, et aliter scientia, et ad aliud quoad finem et proximum : quia prudentia per rationes juris humani, et ad honesta secundum statuta civitatum et plehiscita : sed scientia per rationes divinas, et ad sanclam conversationem commendantem se ad omnem scientiam hominum : unde potius attendit sanctum, quam honestum.
Et quod objicitur de hoc quod dicit Augustinus, prudenter conversari : dicendum quod ipse sumit large, prout idem est quod providenter, sicut Apostolus: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Ad aliud quod de quarto quaeritur, dicendum quod scientia non est de humanitate Christi, nisi prout est regens exemplar et in opere et per docirinam divinam disponens vitam : et ideo si humanitas considerctur ut im vita, bene concedo quod est in ea sapor deitatis, et pertinet ad sapientiam sicut probat objectio : sed secundum quod proponitur nobis ut forma exemplaris regens in operibus sanctilatis, et secundum quod confert nobis legem vite innitentem rationibus divini juris et ad sanctitatem, sic pertinet ad scientiam : et ita puto intelligere Augustinum.
Ad titimum dicendum, quod ut patet ex predictis, unus est solus actus substantialis, qui est regere in operibus sanctitatis in medio prave et perverse nationis: et ad hunc revertuntur, scilicet primus, tertius, et quartus, Sed primus tangit specialiter in quibus regit, quia in humanis. Tertius autem tangit modum regiminis, quia docet bene conversari per rationes divini juris, quod hortatur ad vite sanctitatem potius quam ad rempublicam. Quartus prefigit exemplar. Sed secundus non est proprius actus scientiae, sed appropriatus.
On this page