Articulus 5
Articulus 5
An consilium sit donum ?
Secundo quaeritur, In quo differat a consilio dono? quia de differentia ipsius prudentiae jam habitum est.
Et ut hoc melius intelligamus, introducemus questionem quam Magister omittit in Littera de dono consilii, et queremus quatuor, scilicet an sit donum consilii, et quid sit, et quis ejus actus, et qualiter distinguitur a dono scientia ?
Videtur autem non esse donum: quia 1. Dona omnia fuerunt in Christo consilium autem non fuit in Christo : ergo consilium non est donum. Prima patet per ante dicta. Srcunna probatur per Joannem Damascenum, qui dicit, quod consilium non convenit Christo : quia consilium ignorantis est, et Christus nihil ignoravit.
2. Item, Damascenus dicit, quod consilium est de dubiis : de certis enim nemo consiliatur : dubietas autem non est in adjutorium aliquod potentiarum nostrarum, nec datur in adjutortum : cum ergo dona data sint in adjutorium, videtur quod consilium non sit donum.
3. Item, Consilium est contra precipitationem, ut dicit Gregorius : contra eamdem autem est cautela, ut dicit Macrobius et Tullius : ergo videtur consilium non differre a cautela : cautela au- tem est quaedam conditio prudentia vir. tutis secundum illam partem ipsius qua est providentia : ergo consilium est pars virtutis prudentiaw : ergo non est donum: quia sicut dictum est, dona altioris habjtus sunt quam virtutes.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod econsilium dupliciter dicitur, scilicet a dante consilium, et in quo signat plenitudinem luminis dirigentem in dubtis : et sic fuit in Christo et est in Deo : et hoc modo est donum. Dicitur etiam a querente consilium, et sic est dubitantis et ignorantis, et sic non fuit in Christo, nec est donum per hune mo. dum.
Ad aliud dicendum, quod cautela proprie est contra insidias inimicorum impedimentum, et contra pericula quae possunt oboriri : sed consilium est lumen dirigens ad magna, non periculosa, ad que non sufficit honio sine adjutorio speciali, ut vendere omnia et dare pauperibus, et hujusmodi, quae in sacra Scriptura consilia vocantur, sicut patebit in ultimo capitulo istius distinctionis.
On this page