Articulus 6
Articulus 6
Quid sit consilium ?
Diffinitur autem a Tullio in Rhetorica sic : "Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio."
1. Omnia quae contingentia sunt operabia per nos, prevenimus excogitata ratione : et hoc videtur facere providentia virtus, quae est pars prudentiae : ergo yidetur, quod hoc non conveniat dono.
2. Item, Etiam secundum Gregorium non restringitur nomen consilii ad aliud speciale : quia omnibus operabilibus insidiatur precipitatio : ergo consilium est de omnibus : et hoc modo non videtur accipi in sacra Scriptura, in qua consilia yocantur ad quae non obligantur omnes.
Uxrerivs quaeritur juxta hoc, Quare yocatur consilium et non potius eligentia, cum eligentia nobilior sit secundum Philosophum et Damascenum : quia
2. Item, Super illud Psalmi cxvmi, 24: Constlium meum justificaliones tue, dicit Glossa : "Consilium est servare justificationes :" sed servare justificationes, aut convenit justitiae, aut omni virtuti : ergo videtur, quod consilium regitivum sit omnis virtutis vel specialis justiti : ergo non regit tantum donum forlitudinis, ut dicunt.
Solutio Dicendum, quod consilium generalifer accipitur, secundum quod diffinitur a Tullio : potest tamen specialiter adaptari dono consilii, ut dicatur excogitata ratio earum rerum in quibus homo indiget adjutorio speciali propter arduitatem earum : et ideo consilium non est hic de dubio, sed potius de arduo ad quod propter difficultatem non omnes tenentur nisi in casu : et eodem modo intelligitur dictum Gregorii, quia in arduo difficili magis insidiatur pracipilatio : et ideo indiget anima ibi adjutono speciali.
Ad aliud dicendum, quod eligentia generaliter est de omnibus faciendis operabilibus per nos, et ideo non potuit esse nomen specialis doni : sed consilium prout hic accipitur, non est omnium, sed eorum in quibus indigemus lumine speciali dirigente : et ideo nomen doni est secundum quod est a dante consilium Spiritu sancto, et non acquirente, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod consilium non regit nisi fortitudinem donum. Servare autem justificationem contingit tribus modis, scilicet in speciali ratione justificationum, et sic est justitiae. Vel in generali, ut sit idem servare justificationes, quod permanere in virtutibus justificantibus : et sic est omnis virtutis vel justitiae generalis : et neutro istorum modorum est consilium, nisi prout large sumitur consilium de quocumque faciendo vel retinendo excogitata ratio. Tertio dicitur servare justificationes ab impugnantibus justificationes, id est, defendere a tentationibus quibus est difficile re~ sistere : et sic exsecutive est fortitudinis, et regitive consilii doni.
On this page