Text List

Articulus 7

Articulus 7

De actu consilii.

ARTICULUS VII. De actu consilii.

Tertio, Quaeritur de actu consilii.

Videtur autem ex predictis, quod consilitum sit dirigere in magnis ad quae non omnes tenentur : sed cum omnis habitus regitivus rationis sit circa dubium quod potest accidere in illis, et circa ea quae dicuntur consilia in sacra Scriptura nullum sit dubium, videtur quod superfluat donum consilii : nullum enim dubium est quin bonum erit facere ea quae consilia in sacra Scriptura dicuntur.

Solutio Per antedicta facile est ista determinare : quia consilii actus sunt in quibus differt ab aliis donis, per lumen divinitus inspiratum dirigere in altioribus bonis ad quae facienda et cognoscenda non sufficit homo per communem virtutem : ut est vendere omnia, et dare pauperibus, et habere thesauros in ccelo : hos autem thesauros et mercedem contemplationum non cognoscimus nisi consilii lumine.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est dubium quin sint bona : sed homini dubium est utrum sint eligenda quia non elevatur ad hoc quod utile sit relinquere omnia nisi consilio divino : et etiam consilio indiget in talibus propter modum implendum, eo quod ardua sunt : et ideo magis vicina precipitationi.

Sed contra hoc videtur esse quod dicit beatus Gregorius: "Per soliditatem doni consilii a fluxu vitiorum ad soliditatem transitur virtutis." Ergo videtur, quod revocare a Vitiis sit actus consilii.

Et adhoc dicendum, quod Gregorius ibi adaptat septem dona septem diebus operum creationis : et tunc consilio competit tertio loco, quando dividitur aqua ab arida : et hoc modo consilii actus erit ille appropriatus non proprius. Vel dicatur, quod aliud est transire ad virtutem, et aliud ad soliditatem virtutis : quia soliditas principaliler consistit in consiliis, in quibus est perfectio et tunc erit hoc consilii proprium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7