Text List

Articulus 8

Articulus 8

in quo differant scientia et consilium ?

ARTICULUS VIII. in quo differant scientia et consilium ?

Quarto, Queritur in quo differant scientia et consilium, cum utrumque sit de operabilibus ?

Videtur autem, quod in nullo : quia 1. Donum quod est in adjutorium potentiae perficit ipsam secundum quod est ad actum : sed, ut dicit Damascenus, ras tio in omnibus operibus consiliatur. Pre mum enim inquirit et consiliatur. Deindg eligit et sententiat. Deinde vult, et postea facit impetum ad opus. In omnibus autem talibus etiam regit scientia. Ergo videtur, quod consilium et scientia non differant quoad ea de quibus sunt.

2. Idem videtur haberi per Aristotelem in WI Lthicorum, ubi inter causas gene. rales efficientes virtutem (ut sunt voluntarium, et voluntas, et eligentia) ponit etiam consilium ergo videtur, quod consilium respicit opus omnis virtutis - et in illo regit scientia : ergo quoad ea de quibus sunt,non differt scientia a consilio,

Sed contra est, quod sicut se habet sad pietas et fortitudo in exsequendo, ita se habent consilium et scientia in dirigendo : sed pietas et fortitudo non sunt de eisdem : ergo scientia et consilium non dirigunt in eisdem.

Et hoc est concedendum : quoniam Damascenus dicit, quod consilium est de magnis : de parvis autem non consiliamur, et per nos operabilibus,

Unde dicendum, quod sunt magna ad que non sufficimus sine adjutorio, et ad quae non omnes tenentur : et in his dirigit consilium, ut prius dictum est.

Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium, est una solutio, quod consilinm dicitur duobus modis, scilicet generalis preordinatio faciendorum cum previsione exitus operis et finis : et de hoc consilio procedunt objectiones, de quo etiam dicit Salomon: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis'. Specialiter tamen dicitur consilium, lumen dirigens in aggressu arduorum elevatorum super industriam hominis, que Deus solum ad statum perfectionis propalavit : et hoc modo consilium est spirituale donum, quod accipiunt fideles a Spiritu sancto, vel ut impleant consilia, vel ut possint implere si velint.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8