Articulus 9
Articulus 9
Ouid sit donum intelleetus ? et, An sit donum per modum complexionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, etc."
Hic est enim querendum de dono intellectus. Et queruntur tria, scilicet quid sit, et de quibus, et qualiter se habeat ad fidem, et contemplationem ? quia alia omnia supra nominata sunt.
Ad primum sic proceditur : 1. Dicit Augustinus in quodam sermone : "Intellectus vocatur quo ab omni infirmitate carnali corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem." Videtur autem, quod hoc totum convenire debeat fidei: quia dicitur, Act. xv, 9: fide purificans corda eorum: ergo fides purificat cor a carnali voluptate.
2. Item, Dicit Augustinus, quod intentio bonum opus facit, et intentionem fides dirigit. Ergo etiam dirigit in finem : ergo utrumque istorum convenit fidei.
Et videtur, quod sic : quia 1. Dicit Gregorius, quod Deus intellectum dat, dum de auditis mentem illuminat. Audita autem in quadam complexione sumuntur. Ergo intellectus in guadam complexione consistit, ut videtur.
2. Item, Super illud : Commovebit Dominus desertum Cades': dicit auctoritas, Commovebit ut intellectum Spiritus sancti secundum anagogen perequatum. Anagogicus autem intellectus compositus et complexus est : ergo intellectus iste consistit in quadam complexione.
3. Item, Dicit Dionysius, quod nobis non est possibile lucere divinum radium, nec velaminum sacrorum varietate circumvelatum : haec autem circumvelatio est complexio vel non sine complexione : ergo videtur, quod sit compositus intellectus.
SED CONTRA : Fides est simplex : et donum intelleclus perfectius est, quam fides: ergo muito magis donum intellectus est simplex.
Solutio Dicendum, quod sicut supra dictum est in questione de dono sapientiae, donum intellectus est simplex lumen sub quo Deus videtur in his qui beati sunt, et in specialibus officiis et actibus eorum.
Ad id autem quod objicitur de descriptione, dicendum quod data est per effectum : quia intellectus corda mundat, etiam in speculo et enigmate, ut videat lumine percepto in eo in quo refulget veritas secundum majorem claritatem, quam speculi et aenigmatis : fides autem non emundat nisi a falsitatibus errorum.
Av atiup dicendum, quod aliter dirigit fides in finem, et aliter inteliectus donum. Fides enim dirigit opus per hoc quod ostendit mercedem, et eum qui simpliciter est finis omnis boni : sed intellectus dirigit in finem per lumen videndo finem, vel in se, vel in beatis, et non dirigit opus.
Apip quod ulterius quaeritur, Utrum sit per modum complexionis ? Dicendum quod nullo modo : sed potius est lumen simplex, ut dictum est.
Ad ww quod contra objicitur, dicendum quod intellectus est ex auditu sicut fides ex auditu, scilicet quoad dictum intellectum, non nisi per lumen intellectus doni: et ideo auditus Scripture subservit actui intellectus doni, sed non generat ipsum lumen : quia hoc infunditur ab ipso Deo cum ceteris gratiis gratum facientibus : unde illa complexio quae est in auditis, sub dono est, et non in ipso, sicut in fide.
On this page