Articulus 10
Articulus 10
De quibus est intellectus donum ?
kt videtur Magister dicere, quod est de Deo, et creaturis spiritualibus, ut Angelis, et animabus, et affectionibus eorum.
1. Si autem est de creaturis spiritualibus, videtur esse de Deo in sua imagine : et tunc videtur secundum hoc iterum convenire cum fide.
3. Si forte dicatur, quod intellectus est de Deo ut de prima veritate, et sapientia, ut de bonitate : etiam hoc non videtur verum, quia si verum esset finis ejus, videretur esse in intellectu speculativo et non practico: et sic non esset gratia gratum faciens.
4. Ttem, Augustinus super Matth. v, 8, in Glossa dicit sic: "Homo se a mundo exuat, aeterna diligat, amplectatur Deum, quoadusque possit videre Deum quem tantum videt, quantum seculo moritur. In futuro sicut est, oculo mentis videbitur. Ideo spiritus intelligentia huic gradui adaptatur : quia intellectus oculus mentis est." Ex hoc accipitur, quod intellectus doni est cognoscere Deum et amare et amplecti : ergo videtur, quod in nullo differat a sapientia.
Solutio Dicendum, quod intellectus donum meo judicio est de Deo principaliter, et de his spiritualibus in quibus relucet veritas divina: et bene concedo, quod non accipit Deum, nisi per modum veritatis in se. Haec autem creatura spiritualis plus habet quam imaginem solam : et ideo non est proprie in imagine, sed potius utitur imagine sicut instrumento et lumine sibi infuso, ut prius illuminante : et hocest majus quam fides.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sequilur: quia fides etiam veritatis est : et tamen quia tendit in ipsum, virtus est fides : et ita intellectus donum tendit et accipit ut donum sibi in ratione veri tantum:et ideo donum intellectus habet rationem virtutis, secundum quod virtus generaliter accipitur : quia veritas quae est finis intelligentiae, secundum Philosophum est veritas abstracta are : hic autem veritas in re accepta est finis, cui conjungi quaerit realiter donum intellectus.
Ad noc quod objicitur de Glossa super Matth. v, 8, dicendum, quod Augustinus loquitur ad aptanda dona ad beatitudines: quia licet dona sint imperfectiores perfectiones quam beatitudines, sunt ta- men aptabilia eis : et secundum hoc emundatio cordis et mors seculi est dis. positio precedens actum doni_ intelle. ctus, et non pertinet ad ipsum intelle. ctum. Quia vero donum virtus est gene. raliter sumendo virtutem, ideo necesge est, quod procedat ab amore : sed tamey ille amor non est charitatis, nisi secun_ dum quod charitas est generalis motor ip omni bono, ut supra dictum est. Sed |i. cet hoc modo etiam haberet charitatem moventem, nihilominus tamen differret a sapientia : quia sapientia est in gustu bonitatis, ut spe dictum est, sed intellectus in contemplatione veritatis tantum.
On this page