Text List

Articulus 11

Articulus 11

Qualiter intellectus habeat se ad contemplationem ?

ARTICULUS XI. Qualiter intellectus habeat se ad contemplationem ?

Ulterius quaeritur, Qualiter se habeat ad fidem et contemplationem : quorum unum jam habitum est. Sed qualiter habeat se ad contemplationem est inquirendum ?

Videtur autem, quod precedat fidem et contemplationem : quia intellectus nec assentit nec contemplatur : ergo videtur, quod intellectus precedat et fidem et contemplationem.

Sed contra hoc videtur esse quod dicit Se™ Isaias : Nisi credideritis, non intelligetis! : ergo fides precedit intellectum.

Solutio Dicendum, quod est quidam intellectus de hoc quod dicitur per sermonem : et iste non est donum, sed precedit fidem et contemplationem : et est quidam intellectus intuens in lumine accepto a Deo, quod lumen est gratum faciens, et hoc est donum, et est nobilior perfectio intellectus nostri quam fides vel contemplatio : et ideo secundum viam generationis actus, licet non habitus, sequitur fidem et contemplationem. Dico autem non secundum viam generationis habitus: quia habitus simul infunduntur, sed non actus, sed potius actus consequuntur se.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11