Text List

Articulus 12

Articulus 12

Donum fortitudinis quid sit ?

ARTICULUS XII. Donum fortitudinis quid sit ?

Ex abundanti potest hic queri de duobus donis, de quibus non tractat hic Magister, scilicet de dono pietatis, et fortitudinis.

Circa donum autem forliltudimis tria querimus, scilicet quid sit ? Et, Sccundum quem actum sit in via et in patria ? Et tertio, Qualiter differat a fortitudine virtute ?

Ad primum objicitur sic : Augustinus in libro de Spirita et anima: "Fortitudinis est non tanitum terrenas cupiditates deprimere, sed penitus oblivisci."

Gregorius autem dicit : "Fortitudinis est dare confidentiam trepidanti."

Item, Augustinus in libro de Dectrina Christiana : "Fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera jucunditate sequestrari."

Item, Gregorius super Opera sex dierum : "Spiritus fortitudinis est miraculis et doctrina fulgere."

Contra primum dictum objicitur: quia 1. Hoc secundum Macrobium potius est virtutis purgati animi, quam doni.

2. Item, Hoe potius est temperantiae, cujus est reprimere cupiditates vel jucunditates temporalium, quam fortitudinis.

3. Item, de secundo. Dare confidenliam trepidanti, potius est patientie vel longanimitatis vel magnificentia, quam doni.

4. Praeterea, Hoc ipsum facit fortitudo virtus : ergo ad hoc non indiget adjutorio altiori quo juvetur, hoc est, dono fortitudinis.

5. Similiter objicitur de tertio. Quia illud magis videtur convenire gratie gratis date, qua est operatio virtutum dicta ab Apostolo ‘, quam sit actus doni.

Solutio Omnia haec aliquo modo conveniunt dono fortitudinis.

Et ad hoc intelligendum, notandum quod forivéudo donum precipue respicit arduum. Arduum autem et difficile et laboriosum differunt: quia arduum respicit elevationem abstrahentem a conversatione communi, et ab eo quod desiderant plures, et ab eo quod ut finem qui est terminus operis consequentur plures. Difficile autem est, quod est excedens facultatem potentiae non in infinitum, Sed daboriosum est, quod infert poonam laboranti vel sustinenti illud. Unde donum fortitudinis precipue respicit arduum : quia consilium est circa tale arduum, ideo regitur consilio.

Ad primum ergo dicendum, quod virtus purgatoria vel purgati animi bene docet oblivisci cupiditates vitii vel jucunditates, sed non communes quas habent plures : quia plures sunt qui servant praeceptum. Sed donum fortitudinis perficit ad arduum, quod elevat super hoc quod faciunt plures, et super jucunditates eorum.

Si autem objicitur, quod secundum hoc male dicit Augustinus : "Mortiferas cupiditates vel jucunditates:" Mortiferas cupiditales vel jucunditates : quia aliqui quiservant praecepta, non oblectantur mortiferis jucunditatibus. Dicendum, quod mortifere dicuntur, quia disponunt ad mortem per subreptionem venialium, a quo avertit fortitudo ad statum perfectionis in consiliis.

Ad aliud dicendum, quod temperantia non hoc modo deprimit pestiferas jucunditates, sed potius per accessum ad medium in eisdem, et non per convolationem ad arduum quod est super eas.

Ad aliud dicendum, quod dare confidentiam equivoce convenit fortitudini, et speciebus suis, et dono fortitudinis : quia fortitudo est proprie contra difficile et laboriosum, et habitus fortitudinis perficit in illis : sed donum contra arduum quod elevat animum ultra ea que inferunt difficultatem : et hoc non facit fortitudo vel patientia, sed potius dimittit in eis: sed tamen confortat ad sustinendum profitendo fidem. Unde ex hoc non habetur amplius quam quod fortitudo donum in eodem actu sustinendi vel aggrediendi sit cum fortitudine virtute, sed non secundum eamdem rationem confortat.

Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur appropriando dona ad opera sex dierum. Vel potest dici, quod miracula et doctrina ostendunt altitudinem vite : et ideo sunt fortitudinis explentis consilia, non sicut actus, sed sicut signa,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12