Text List

Articulus 13

Articulus 13

Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?

ARTICULUS XII. Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?

Secundo quaeritur, Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?

Videtur autem, quod in via nullum habeat differentem a fortitudine virtute : quia contra majus periculum quod esse potest, est fortitudo virtus, scilicet contra mortem illatam : cum igitur nihil sit altius fortitudinis dono, non potest esse aliquis actus secundum rationem altitu. dinis separatus a fortitudine virtute.

in patria autem nullum videtur Posse habere actum : quia 1. Non erunt ibi mortiferae jucundita. tes, ut dicebat prima aucloritas supra inducta : ergo non erit ibi separatio ah illis.

2. Item, Nullum erit periculum jpbj. ergo non erit necessarium, quod ibi sit habitus dans confidentiam trepidanti.

3. Item, Muracula non erunt ibi, quia sunt propter infideles, ut conyertantur.

4, Item, Cum sit omnis fortitudo contra passiones illatas, et nullus infert ibi passiones, videbitur fortitudo ibi superflua.

5. Item, Fides et spes quae sunt in finem et virtutes theologice, non manebunt in patria: ergo multo minus quae sunt in ea quae sunt ad finem : ergo videtur, quod habito fine omnes habitus evacuabuntur.

Solutio Dicendum, quod /ortitudo donum habet actum proprium in ratione in via, licet non in patria, et separatus est ab actu fortitudinis virtutis : quia sicut prius habitum est, est arduum elevans et abstrahens a conversatione communi, non tantum anxietate mali, et est ratio actus in fortitudine dono. Et ideo alia ratione venit in periculum fortitudo donum, et aliter fortitudo virtus : quia virtus sustinet periculum quando necesse est pati vel recedere a virtutis bono, sicut quando quaeritur fides, vel justitia, vel libertas patria, vel aliquid hujusmodi bonorum gratia vel civium : sed fortitudo donum ex superabundanti offert se statui in quo talia sepius queruntur, ut statui perfectionis consiliorum. Similiter non ex eadem ratione confortant se ad vincendum : quia fortitudo donum est ex abundanti, quia ipsum est sal perfectionis, quod si evanuerit, in quo salientur alii ? id est, si perfectus cadit, qualiter stabit imperfectus ? Sed fortitudo vir- tus confortat se ex bono virtutis necessarie ad salutem.

Si autem objicitur, quod secundum hoc non nisi perfecti habent donum fortitudinis : ergo non habita una gratia gratum faciente habentur omnes. Dicendum, quod non est verum, nec sequitur ex dictis : quia perfecti habent in actu, et communiter ommes in gratia existentes habent in habitu : et tamen habitus yirtutis aliter perficiunt ad actum, ut dictum est : qui enim imperfectus est, habet unde perfectionis opus facere potest si vult.

Ad id quod quaeritur de actu ejus in patria, dicendum quod ipsum per substantiam et actum alium manebit in patria. Per substantiam sicut optimo pugnanti militi, quando redit ad imperatorem, arma non auferuntur : non ut coram imperatore pugnet in eis, sed ut sint ut decor victorie pracedentis. Per actum autem manet qui est firmissima adhesio ejus boni quod erat finis pugne et ardui quod aggressus est: nullius enim virtutis est itainsequi bonum, quod postquam habitum est, non sic permansit in illo : sed sicut temperantia delectatur in dulci, ita fortitudo tenet firmissime arduum, et hoc secundum aliam rationeni donum, et secundum aliam virtus, ut dictum est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13