Text List

Articulus 14

Articulus 14

In quo differt fortitudo donum a fortitudine virtute ?

ARTICULUS XIV. In quo differt fortitudo donum a fortitudine virtute ?

Tertio quaeritur, quod tamen jam fere determinatum est, in quo differat a fortitudine virtute ?

Et accipiatur ad hoc dictum Augustini in libro de Doctrina christiana, ubi dicit sic : "Assurgant deinceps ad. fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, utantur vite perversitate: et hoc ab imo iniquilatis non refrigescit charitas, sed delentur fames et sitis justitia, donec ac satielatem ejus perveniaturin illa immortalitate : et sic verum erit, Beati qui esuriunt et sitiunt Justiliam, quoniam ipst saturabuntur." Hoe autem nec dono fortitudinis nec virtuti videtur esse proprium, sed potius esse actus omnis virtutis : quia non crucifigitur mundo per odium unius vitii, sed omnium,

Solutio Fere quidquid potest de hoc queri articulo, jam dictum est in precedentibus.

Ad auctoritatemAugustini hic inductam dicendum, quod crucifigere se mundo dicitur duobus modis, scilicet materialiter secundum ea in quibus est crucifixus generaliter, secundum quod dicit Apostolus : Qui sunt Christi, carnem suam ecrucifexerunt cum vitiis et concupiscentits : et sic est omnis virtutis. Dicitur etiam formaliter quasi secundum rationem, et sic sonat quoddam altum pertinens ad opus perfectionis : quia maxima pugna Christi fuit im cruce: et sic precipue convenit fortitudini dono, quod plus impiet quam teneatur, sicut Christus pro nobis fecit. Similiter sitis et esuries justiliae accipitur secundum rationem justitiae generalis tantum, et sic non appropriatur dono : vel secundum rationem sitis et famis quae ex desiderio prorumpunt in exercitinm difficillimum hostium, ut cum peterct David de cisterna quae est in Bethlehem : et sic competit dono fortitudinis. Unde duo dona adjuvant fortitudinem : secundum enim quod ipsa existit circa terribile timendum, timet limenda, et sic adjuvatur dono timore : ut jam ex reverentia talia timeat vel aggrediatur, quia hoc est altius. Ex parte autem illa qua audet audenda difficilia, adjuvatur dono fortitudinis ex firmitate adhesionis summe ardui, quod nititur apprehendere et tenere, cum fortitudo virtus non attendat nisi bonum civile, et hoc propter Deum siest infusa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14