Text List

Articulus 15

Articulus 15

Quid sit pietatis donum ?

ARTICULUS XV. Quid sit pietatis donum ?

Deinde, Queritur de pietate dono.

Et queremus quatuor, scilicet quid sit ? Et secundo, Quid ejus actus in via, et in patria ? Tertio, Utrum sit unum in specie vel plura ? Quarto, Que differentia ipsius ad misericordiam vel mansuetudinem vel mititatem ?

Abd primum proceditur sic : 1. Dicit Augustinus in libro X de Civitate Dei circa principium : "Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Greci dei6z10vvocant. Hac tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordie frequentatur : quod ideo arbitror evenisse, quia haec sibi Deus precipue fieri mandat, eaque sibi pro sacrificiis placere testatur."

In principio autem super Job dicit Gregorius, quod "pietas est qua docet opera migericordix."

Item, Tullius ante finem prime hetorice dicit, quod "pietas est benevolentia in parentes."

Objicitur autem de prima : quia illa videtur pietatem ponere idem cum tribus, quarum nulla est donum pietatis. Si enim dicatur pietas cultus Dei, erit idem pietas quod latria : et constat, quod pietas donum non est latria : quia sic probata pietas exsequitur id quod do. cet donum scientia : hoc autem docet bene conversari in medio prave natio. nis : ergo pietas bene vivit in compara. tione ad proximum. Cultus autem ordi. nat in comparatione ad Deum.

Item, Hoc quod dicitur, quod pep illam etiam officiose vivilur ad parentes, in idem videtur coincidere cum eo quod dicit Tullius, quod "pietas est beneyo. lentia in parentes :" sed hoc iterum non videtur competere dono pietatis, quia donum pietatis respicit omnes.

2. Praeterea, Concessum est supra, quod dona amplioris perfectionis sunt, quam virtutes : sed pietas hoc modo dicta est virtus et species justitiae naturalis, ut dicit Tullius : ergo pietas donum erit amplioris perfectionis, quam pietas hoc modo dicta: ergo videtur, quod non sit benevolentia in parentes.

Objicitur etiam de tertia assignatione quam inducit Augustinus, dicens, quod more vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordie frequentatur. Videtur enim, quod potius frequentetur in operibus mansuetudinis : quia Matth. v, 4, super illud : Beatt mites, quoniam ipsi possidebunt terram: dicit Glossa quod "pietas ordinatur ad mansuetudinem." Cum igitur secunda beatitudo sit mansuetudo, et misericordia quinta, videtur quod non sit circa opera misericordia, sed pietatis.

Solutio Dicendum, quod pietas dicitur multis modis, et quandoque est in genere virtutis, et quandoque in genere doni : et dicitur illis modis per prius et posterius : unde necesse est ponere unum modum, quo dicitur per se : et alii modi erunt sumpti in comparatione ad illum. Potest ergo dici, quod pietas proprie est benevolentia in imaginem Dei, prout est imago Dei. Hoc autem accipitur multipliciter : aut enim inclinat affectum ex parte exemplaris a quo exit imago illa, et sic in exemplar magis fertur pietas, et hoc modo erit in genere virtutis la- tiae: et secundum Augustinum dicitur hog modo precipue, quod exemplar est rac benevolentiae in omnibus aliis modis qaibus inclinatur affectus ad imaginem. Sed etiam inclinatur benevolentia in imaginem descendentem ab exemplari divine: et hoc tripliciter, scilicet ita quod inclinatur cum natura, et tunc est penevolentia in parentes, et est iterum yirtus et species justitia naturalis: aut generaliter fertur in imaginem secundum quod est imago, et tunc proprie donum est, et est benevolentia imaginis Dei in natural rationali, et docet benevolenter se babere ad illam : aut fertur in imaginem prout est conjuncta nature inferiori, a qua circumdatur imago miseria, et sic pieias efficilur circa opera misericordie, et differt a misericordia, quia misericordia habet rationem operum = super miscriam alienam, pictas autem imaginem cum conjunctione ad miseriam quae cucumsiat eam in natura miserabill.

DicenpuM ergo ad primum, quod jam patet solutio: quia Augustinus, ibi su mit pietatem large in communitate, qua dicitur per prius et posterius de mulltis : et per hac ad omnia patet solutio praeter ad ultimum.

Et ap illud dicendum, quod pielas habct duo in se, seilicet benevolentiam, et id cirea quod est actus ipsius: et ex parte benevolentiae ordinatur ad mansuctudinem : et non intendit Glossa quod sit mansuetudo secundum substantiam, sed quod ordinetur ad eam propter similitudinem affectus : quia benevolus erga omnes, nec exasperatur ab aliquo, nec ira nec rancor lentat eum. Actus autem pietatis (quia est bonum impendere imagini) preecipue est circa indigentiam imaginis : et sic quoad materiam est circa opera misericordia ; et sic nihil prohibet, quod quoad diversa ad diversas beatitudines ordinetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15