Articulus 16
Articulus 16
Quis sit actus doni pietatis mm via ?
1. Videtur autem multiplex actus ex verbis supra dictis, scilicet colere Deum, honorare parentes, benefaccre omnibus, insistere operibus misericordia. Ergo videtur, quod ipsa non sit donum unum.
2. Item, Job, xxx1, 19, super illud : Sidespexi pereuntem, etc., dicit Glossa quod fuit opus pietatis : apud piam enim mentem plus natura quam notilia valet. Ergo videtur, quod precipuus ejus actus sit insistere operibus misericordie.
3. Item, I ad Timoth. iv, 8, super illud : Prelas ad omnia utilis est, promissionem habens vite quae nunc est, et future : dicit Glossa, quod omnis summa discipline Christiane in misericordia est ct pietate. Et non videtur ibi distingui actus unius ab actu alterius: ergo videtur, quod actus ejus sit subvenire pauperibus.
SED CONTRA: 1. Augustinus dicit in libro de Doctrina Christiana, et idem est in Glossa super Matth. vu, 6: "Pietatis est honorare sancta, non contradicere Scripture sive intellecte sive non intellect." Ergo videtur, quod non sit actus principalis ejus intendere operibus misericordiae.
2. Item, Augustinus in sermone quodam de Trinttate: "Secundo gradu ascenditur ad pietatem, ut non resistatur voluntati Dei, et in sermonibus ejus sensus pravus non capiatur, nec in gubernatione creature offendiculum, cum plura accidant qua privata voluntas non exposcit." Ex hoc accipitur, quod pietatis actus sit circa duo, scilicet religiose intelligere Scripturam, et non offendi in modo quo gubernat Deus mundum, cum plura fieri videntur contra nostram voluntatem.
3. Item, Videtur quod nihil horum sit actus ejus. Dicit enim Gregorius, quod scientia docet, et pietas exsequitur : ergo erit ejus actus quem docet scientia : sed supra habitum est, quod scientia habet tres actus, scilicet defendere Scripturam, et scire bene conversari in medio prave et perversĀ® nationis, et scire temporalia distribuere : ergo videtur, quod illi per modum exsecutionis sint pietatis.
Solutio Hoc ultimum videtur mihi concedendum : sed tamen sicut scientia habet actum unum principalem per quem est in omnibus habentibus dona, scilicet scire bene uti temporalibus ad conversandum bene in medio prave et perverse nationis : ita pietas habet unum qui est benevolenter et sine querela bohum optare et facere omnibus imagine Dei insignitis.
Ad illud quod primo objicitur, dicendum quod illi actus sunt pietatis prout ipsa multipliciter dicitur: et prout est donum permiscetur cum mansuetudine et misericordia, ut prius dictum est: et ideo actus ipsius ab illorum actibus non separatur : et quoad hoc intelligitur illa Glossa super Job, quia pietas et misericordia non differunt, nisi quia pietas respicit naturam prout imaginem habet, sed misericordia miseriam. Vel, ut magis proprie dicatur, pietas respicit naturam imaginis in miseria, et misericordia e converso miseriam in imagine: et ideo ctiam duplicem promissionem habet, vite quae nunc est propter sublevationem miserie Christianorum, et future propter reverentiam imaginis.
Ad aliuddicendum, quod honorare sancta accidit pietati ex ila parte qua ipsa est cultus, et refert imaginem ad exemplar. Similiter non contradicere et non remurmurare accidit ei ex duplici parte, scilicet in quantum altingit exemplar, eLin quantum per benevolentiam conjungitur mansuetudini, cujus pro~ prium est non offendi in his quae contip. gunt contra voluntatem privatam : sed colentis Deum est non accipere sensum perversum in Scriptura, sed honorare sensum quem promulgant Doctores. Sunt tamen qui dicunt, quod iste actus qui non est accipere sensum perversum, fe. ducitur ac actum doni scientia quo defenditur fides.
On this page