Text List

Articulus 3

Articulus 3

An etiam vilia sunt connexa ?

ARTICULUS III. An etiam vilia sunt connexa ?

Tertio quaeritur, Utrum vitia sint connexa sicut virtutes ?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Sicut opera bona et virtutes radicem habent charitatem, ita mala habent libidinem ex qua oriuntur : ergo sicut virtutes connexe sunt propter radicem charitatis, sic vitia connexa sunt per libidinis radicem.

2. Item, Si inest alicui vitium, nulla virtutum inest : ergo inest privatio omnis virtutis : ergo cui inest generaliter privatio omnis virtutis, ili inest generaliter omne vitium: ergo qui habet unum vitium, habet omne vitium : ergo vitia sunt connexa sicut virtutes.

3. Item, Qui offendit in uno, factus est omnium reus‘: non autem reus est omnium nisi per vitia opposita omnibus : ergo inest ei omne vitium: ergo sunl connexa, ut videtur.

4. Item, Si inesset aliqua virtus et aliquod vitium simul, esset aliquis bonus et malus : hoc autem esse non potest: ergo qui malus est, universaliter est malus : non autem universaliter est malus nisi secundum quodlibet vitium : ergo nabet quodlibet vitium : ergo sunt connexa.

Sed CONTRA : 1. Si connexa sunt vitia: ergo infunduntur omnia aliquo uno infuso: quod falsum est, quia non infunditur, sed causantur a nobis.

2. Item, Nullum vitium est quod non causetur ab operibus nostris : sed nostra opera sunt divisa: ergo et vitia : non ergo habito uno habentur omnia. Et quia ad hoc facile est cbjicere, sufficiat quod objectum est.

Solutio Dicendum, quod vitia non sunt connexa propter causam qué tacta est in ultima objectione : quia scilicet causantur ab operibus divisim, quorum uno habito non babetur reliquum : et ideo nec vitia relicta ex illis sibi sunt conjuncta, ita quod uno inherente inhereat aliud.

Ad primum ergo dicendum, quod libido non est unius rationis, quae est in vitis : sed potius distinguuntur secundum delectabilia objecta, quae diversa sunt secundum rationem. Sed non sic est de charitate : quia charitas est amor summi boni, quod semper unum et idem est in quocumque ametur, et ideo unit in se virtutes.

Ad aliud dicendum, quod nulla virtutum formatarum per gratiam inest ei cui inest unum vitium. Sed cum dicitur, quod iste privatus est omni virtute. Dicendum quod duplex est privatio, sicut etiam in naturis : quandoque enim privalio est in materia ex absentia forme, sicut est in substantialibus formis, quan- do unius formes absentia et presentia facit mutationem : quandoque autem fundatur in forma contraria : sicut si dj. camus, Ex non homine fit homo, signi. ficamus per non hominem, quod sonat privationem, subjectum humanitatis sine forma, et non formam contrariam humanitati. Cum autem dicimus, Ex non albo fit album, signamus per non album nigrum vel medium quod comparatum ad album est nigrum: et tunc privatio ponit formam contrariam. Ita dicimus privatum universaliter virtute formata, itg quod non supponuntur vitia contraria sed nudum subjectum. Et ex illa univer. sali, privatione non potest inferri, quod insunt vitia : quia illa privatio non ponit vilium, sed nudum subjectum non habens virtutem.

Ad aliud dicendum, quod qui offendit in uno, factus est omnium reus quoad penam damni, et non quoad habitus reatuum omnium, vel pcenas sensibiles, id est, amittit virtutes obedientiae omnium praeceptorum respondentes : sed tamen non ex hoc ponuntur contraria virtutum, ut dictuin est: et ideo non oportet vilia esse connexa.

Ad aliud dicendum, quod nulla virtus formala inest etiam ei qui unum _ habet peccatum : ect ideo simpliciter est malus: sed non oportet propter hoc inesse contrarium cujuslibet virtutis secundum speciem : et hujus causa jam assignata est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3