Text List

Articulus 4

Articulus 4

An virtutes formate sunt pares vel aequales ?

ARTICULUS IV. An virtutes formate sunt pares vel aequales ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc."

Incidunt autem hic duae questiones circa istam partem, quarum prima est, Si formate virtutes sint pares vel equales ? Secunda, Utrum intensa una, intendatur alia ?

Ad primum objicitur sic : 1. In Littera habetur, quod cardinales sunt pares : ergo multo magis theologice.

2. Item, Supra habitum est, quod fides, spes, charitas, et operatio, sunt eyualia : ergo et alia virtutes.

3. Item, Si una virtutum esset fortior yel melior alia in eodem homine, una meliorem faceret hominem, et magis merentem, quam alia: ergo idem homo bonus et melior esset, et magis et minus dignus vita aeterna: quod est inconveniens : ergo videtur, quod virtutes sunt

4. Item, Omnes simul infunduntur : si autem non pares essent quando infunduntur, oporterct quod illud incrementum quod habet una super aliam aut esset ex parte cause efficientis, aut ex parte gratiae in qua infunduntur. Constat autem, quod non ex parte efficientis, quia Deus qui est causa efficiens virtutis infuse, aequaliter se habet ad virtutes quas simul infundit : ergo quantam creat unam, tantam creat aliam. Item, si ex parte subjecti esset incrementum, cum continue sintin subjecto, continue crescerent, quod falsum est. Si autem ex parte gratiae, tunc oporteret, quod idem homo haberet majorem gratiam secundum unam virtutem quam secundum aliam, et sic esset magis et minus gratus secundum diversas partes anime : et hoc ridiculum est, quia Deo wqualiter grate sunt omnes partes anime cujuslibet hominis.

Sed contra hoc est 1. Quod supra habitum est distinctione XXXV, quod multi pollent fide, et non scientia : et tamen scientia est donum et virtus generaliter sumpto nomine virtutis : ergo virtules non sunt pares vel aquales.

2. Item, Tad Corinth. xin, 12 : Nane autem manent fides, spes, charitas, tria hee: major autem horum est charitas.

Solutio Dicendum, quod virtutes pares sunt in essentia, et in formatione gratiae : in essentia, quia simplices sunt in eodem genere simplicitatis, et in una quantitate gratiae in eodem homine : in formatione autem gratiae, quia gratia gratum faciens aequaliter informat omnes. Sed in quatuor aliis essentiam virtutis consequentibus, sunt inaquales, Et primum est de dignitate : quia charitas, eo quod non excidit, major est in omnibus et dignior. Secundum autem est in gencralitate forme et finis et efficientis : et sic iterum charilas est major, quia ipsa generaliter movet in opere meritorio, quod non facit alia virtus: et ipsa est forma et finis virtutum, et quoad hoc est major. Tertium est radicalio in subjecto : quia ad hoc operatur dispositio per opus: et opusomnium nonest aequaliter frequens : et ideo una quecumque frequentius est in opere, magis radicata est quam alia. Quartus modus est usus : quia non oportet ut virtutes quae aqualiter insunt secundum essentiam, insint etiam equaliter secundum usum.

Dicexptm ergo ad primum, quod intelligitur quoad usum.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur quoad dignitatem.

Et sic patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4