Text List

Articulus 5

Articulus 5

An una virtute intensa wrtendantur omnes ? et, An sola charitas sufficit ad salutem ?

ARTICULUS V. An una virtute intensa wrtendantur omnes ? et, An sola charitas sufficit ad salutem ?

Secundo quaeritur, Utrum una intensa omnes intendantur ?

Et videtur quod sic: 1. Detur enim, quod una intensa alia non intendatur : tunc possunt virtutes esse impares : et hoc est contra supra probata: ergo necesse est, quod una intensa intendatur alia.

2. Item, Intensio virtufum non est nisi per intensionem gratia : sed gratia est in singulis virtuiibus: crgo e@qualiter intenditur in singulis.

3. Item, Virtus non intenditur nisi a Deo propter meritum, ut supra probatum est sepe : sed Deus aequaliter se habet ad omnes virtutes: et meritum quoad hoc quod est elicere omnes actus meritorios, aequaliter est onium virtutum : ergo cum cause intensionis equaliter se habeant ad virtutes omnes, eequaliter intendi videntur.

4. Item, Si propter connexionem in gratia et propter vinculum charitatis, necesse est ut una habita habeantur omnes, propler easdem causas videtur necessarium ut una intensa intendantur omnes.

3. Item, Augustinus in libro VII de Trinitate : "Virtutes quae in humano animo sunt, licet diverse singulis modis intelligantur, tamen ab invicem non scparantur, sed sunt aequales semper." Ergo una intensa necesse est aliam intendi: quia aliter fierent inaequales.

4. Intensio videtur esse ex opere : et non yidetur esse aequalis operatio omnium : ergo nec aequaliter sunt intense virtutes,

5. Item, Ratio quae ponitur, quod una intensa intendatur alia, ex vharitate quae equaliter informat eas, non videtur valere : quia in corporalibus ita videmus, quod duo combustibilia aequaliter non calescunt ab eodem igne aequaliter distante: ergo etiam in virtulibus sic esse potest, quod una plus recipit de calore charitatis, quam alia.

5. Item, Supra habitum est, quod crescente charitate crescit sapientia, et decrescit timor: ergo timor et sapientia sunt virtutes inaequales.

4. Item, In diversis hominibus sunt virtutes non aequales : ergo etiam in eodem homine possunt esse inequales.

Utrerius juxta hoc quaeritur, Utrum sola charitas sufficit ad salutem sine aliis ?

Et videtur quod sic : quia 1. Penes eam solam consistit meritum et quantitas meriti: ergo videtur, quod aliae supefluant, cum non habeantur nig; ad merendum.

2. Item, Dicit Augustinus, quod "sola charitas dividit inter filios regni et filiog perditionis :" ergo alie pro nihilo ha. bentur.

3. Item, In sequenti parte distinctionis habetur, quod ipsa sola complet legem, et si non valeamus omnia volumina evolvere, quod habeamus charitatem que implet totum : ergo sola sufficit, et onines alice virtutes superfluunt, ut videtur.

Solutio Dicendum ad primam partem Solitd istius disputationis, quod una virtute intensa omnes alia intenduntur quantum ad aliquem modum : et quantum ad alium modum potest una intendi sine alia. Si enim comparetur virtus ad causam efficientem, vel ad efficaciam merendi, vel si consideretur in substantia, non potest una intendi sine alia. Si autem comparetur ad radicationem in subjecto, potest una intend: sine alia: quia hoc est ex opere In quo virtutes necessario non sunt conjuncte, sed divise.

Et per hoc patet solutio ad omnia alia que objiciuntur de prima parte questionis: quia secundum hanc distinctionem procedunt arguinentationes.

Ad PRIMUM enim quod contra objicitur, dicendem quod secundum operationem non intenditur virtus nisi secundum radicationem in subjecto : et hoc bene conceditur : sic enim intenditur una virtus non alia intensa.

Ad aliud dicendum, quod non est SI- gdoiye mile, quia ligna et alia inaequaliter se habent ad receptionem ignis : sed virtutes aequaliter se habent secundum quod infuse sunt ad informationem charitatis.

Ad aliud dicendum, quod timor nod gacpee decrescit in substantiali sibi in quantum est donum Spiritus sancti, sed quoad imperfectionem, sicut alibi dictum est sepius.

Ad aliud dicendum, quod virtutes 1D ago diversis hominibus non habent colligantiam in uno quo crescente crescant : sed in homine uno colligantur in gratia et charitate: et ideo intensis illis, necesse est omnes intendi.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicen— dum quod charitas sufficit ut motor : sed ad motum exigitur non tantum motor universalis, sed etiam particularis per quem specificetur actus, Et hujus simile est in natura, etiam in homine. In natura enim universaliter in generatione movet sol : sed ad generationem hujus vel illius opor- tet etiam esse motorem particularem in hoc vel in illo, ut faba, vel pisa. In homine autem movet ratio in operibus mechanicis vel voluntas : sed ad motum pedis vel manus exigitur etiam motor particularis manus vel pedis. Ita in motu meritorio motor universalis est charitas : sed exiguntur motores specificantes actus, sicut fidei, spei, temperantiae, per quos meremur.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia iste rationes quae inducuntur, non concludunt nisi de vi motoris universalis, et non de vi motoris particularis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5