Text List

Articulus 6

Articulus 6

An teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis ?

ARTICULUS VI. An teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis ?

Deinde quaeritur circa tertiam partem istius distinctionis quae incipit ibi, C, "Cum duo sint praecepta, etc."

Et est questio principalis hic, Utrum modus sit in prascepto vel opus solum ? Hoc est querere, Utrum teneamur implere decalogum solum quoad opera quae sonant praecepta, aut teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis, ut in charitate faciamus ?

1. Hoc enim videtur velle Liftera ista: et sepe habitum est id quod dicitur, I ad Timoth. 1, 5, quod finis precepti est charifas : et dicit Glossa, quod dicitur finis consummationis : ergo nonimpletur perfecte lex decalogi sine charitate : tenemur autem ad perfectam legis impletionem:ergo tenemur ad modum ut ex charitate impleamus.

2. Ttem, Matth. xix, 17: Si vis ad vitam ingredi, servamandata. Ergo observatio mandatorum introducit ad vitam : sed non introducit nisi per charitatem : ergo ex charitate debent impleri : ergo modus est in preecepto.

3. Item, Deuter. vi, 5: Diliges Domi- num Deum tuum ex toto corde tuo Constat autem, quod hoc est praeceptum legis, et referendum est ad opus, et non nisi ad opus decalogi: ergo decalogus implendus est in illo: ergo tenemur ad modum.

4. Item, Deformatio operum est in prohibitione: ergo ab oppositis forma est in praecepto.

5. Item, Matth. v, 20 : Nis? abundaverit Justitia vestra plus quam Scribarum eé Pharisezorum, non intrabitis in regnorum celorum. Sed constat, quod illi opera faciebant : ergonos tenemurad modum.

6. Item, Jacobi, 1, 10: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Glossa, id est, in charitate: ergo charitas est in praecepto : et ipsa est modus: ergo modus est in pracepto.

SED CONTRA : 1. Dicit Augustinus et Hieronymus, quod anathema sit, qui Deum dicit precepisse impossibile impleri : ergo nihil est in preecepto quod non sit in potestate nostra : sed habere charitatem non est in potestate nostra : ergo non est in precepto.

2. Item, Virtutes non sunt in potestate nostra: ergo nec modus earum : ergo non tenemur opera facere cum modo virtutis.

3. Item, Aliquis amat Deum naturali dilectione: et constat, quod non peccat diligendo : si autem tenetur ex charitate diligere, ipse peccaret: ergo non tenemur ad modum.

4. Item, Aliquis existens in mortali peccato honorat parentes: constat quod non peccat, sed poiius absolvitur a mandato : ergo non tencbatur facere ex charitate.

5. Item, Augustinus dicit, quod declipare a malo semper vitat penam : ergo non meretur penam: ergo qui declinat existens tamen in mortali peccato, absolyitur a prohibitione illa : ergo non tenebatur illud implere ex charitate.

Solutio Dicendum, quod circa illam questionem sunt magnorum opiniones diverse : et quantum possum recolcre, sunt dicta Magistrorum diversa circa hance materiam quadrupliciter. Quidam enim dicunt, quod modus est in precepto: et ili dividuntur in duas opiniones. Dicunt enim quidam, quod implere decalogum tantummodo est praeceptum affirmativum, et obligat semper, sed non ad semper. Obligat autem pro tempore et loco: et illud tempus determinant quod homo tenetur, quando habet charitatem, et advertit quod ex charitate tenetur implere. Et illis facile est respondere objeclis : quia dicunt, quod non obligatur homo ad impossibile : quia licet homo obligatus sit facere ex charitate, non tamen tenetur solvere et adimplere nisi cum habet eam : et tune non est ei impossibile ex charitate implere mandatum.

Alii dicunt, quod homo tenetur ad modum semper, et ad semper.

Et ad primum quod objicitur contra, dicunt quod licet homini impossibile sit habere charitatem ex se, tamen potest facere aliquid, quo habito habebit charitatem, et ita quodammodo possibile est habere charitatem. Et eodem modo respondent ad secundum.

Ad tTEerTiuM dicunt, quod diligens Deum naturali dilectione, ex hoc non peccat quod diligit, sed ex hoc quod formam omittit.

Ad aliud dicunt quidam, quod absolvitur iste ab opere operato: sed quia non fecit ut debuit, ideo peccavit.

Ad ultimum dicunt, quod vitat peenam que debetur transgressioni ille qui vitat peceatum commissionis: sed non vitat penam quae debetur omissioni, ex hoc quod omittit modum.

Sed illae opiniones paucos habent sequaces. Ideo alii dicunt, quod non tenetur ad modum: et illi habent duplicem modum opinandi. Quidam enim dicunt absolute, quod ad modum nullo modo tenemur, sicut probant ultima rationes.

Er responpeNt ad primum quod contra objicitur, quod charitas non est finis precepti secundum opus quod est in pracepto, sed secundum esse meritorium. Et hoc verum est, quod sine forma non impletur lex meritorie.

Ad aliud dicendum, quod aliud est implere decalogum, et aliud facere opus meritorium vite aeterne : et Dominus loquitur ibi de eo qui vult per opus venire ad vitam, et illum debet habere modum.

Ad aliud dicendum, quod in isto mandato non tenetur homo facere nisi quod potest, et ideo implet si delectione naturali nihil preeponit Deo: et hoc secundum charitatem vie, non patria.

Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia deformatio est in potestate nostra, sed formatio non est in potestate nostra.

Ad aliud dicendum, quod illa abundantia refertur ad habendum vitam, et non ad impletionem decalogi absolutam.

Ad aliud dicendum, quod charitas non est in praecepto, licet per reatum amittatur : quia reatus est in potestate nostra, et non charitas.

Sed guia expresse habetur in secundo hujus voluminis supra‘, quod Pelagiana heeresis est hominem sine gratia omnia posse implere divina mandata, ideo veniunt guarti et distinguunt triplicem intentionem. Prima est, quae non expleta inducit reatum transgressionis. Secunda est, quae expleta ducit ad vitam, et non expleta non ducit. Tertia est, quae expleta dat vitam. Quoad primam dicunt, quod non tenemur ad modum: quia dummodo faciamus opera praeceptorum, deobligamur a praecepto, et non transgredi- mur: sed quoad secundam tenemur ad modum: quia aliter non habebimus vitam, nisiin charitate faciamus. Quoad tertiam tenemur ad modum et ad perseverantiam : quia illastatim conjungit vita. Et haec habet plures defensores quam aliqua superiorum : et satis patet qualiter secundum ea respondebitur objectis pro utraque parte per responsiones prius factas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6