Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Sed jam distributio decalogi, quae in duobus mandatis, etc."

Hic incipit pars illa quae est de dispositionibus reparantibus per opera: et hee sunt opera quae cadunt sub praecepto.

Et dividitur haec pars secundum numerum praeceptorum in decem partes, in quibus tamen Magister ponit tres distinctiones. Et in prima parte ponitur expositio septem praeceptorum, scilicet trium quae sunt in prima tabula, et quatuor praeceptorum contentorum in secunda tabula. In secunda et tertia, quae sunt XXXVIIT et XXXIX, continetur expositio octavi precepti quod est quartum secunde tabule. Et pars illa incipit ibi, A, "Quintum praeceptum est, etc." In tertia autem parte quae continet distinctionem XL, exponit duo ultimo praecepta, quae incipil, ibi, A, "Sextum praeceptum est: Non desiderabis, etc."

Et per hoc patet divisio totius.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus