Articulus 1
Articulus 1
Quid sit praeceptum ?
Ante Litteram autem incidunt hic quatuor inquirenda, scilicet quid sit praeceptum? Secundo, Que sit distinctio preeceptorum et tabularum in quibus continebantur secundum diversos ? Tertio, Penes quid accipiatur sufficientia preeceptorum ? Et quarto, Qualiter vitia capitalia prohibeantur ?
Ab pRimuM autem, quid sit praeceptum, accipiatur diffinitio Augustini, data in libro de Virginitate, ubi dicit sic: "Preceptum est hoc cui non obedire peccatum est."
Sed contra istam assignationem objicitur sic: 1. Consilium est cui non obedire in casu peccatum est: ergo consilium est praeceptum: in casu enim omnia vendere teneor et dare pauperibus, et in casu exponere me periculo pro fide: ergo consilium est praeceptum.
6. Item, Si non obedire praecepto peccatum est: ergo opus praeceptum est opus meritorium: quod falsum est se~ cundum opinionem multorum, ut patet ex prehabita distinctione.
7. Preeterea, Cum opus cujuslibet virtutis sit in praecepto, ita deberet diffiniri per aliam virtutem sicut per obedientia : et maxime videtur, quod per charitatem : quia ut dicit Apostolus, Finis precepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta'.
Solutio Dicendum, quod assignatio praecepti quae datur ab Augustino, datur de ipso in quantum est obligatorium ad differentiam consilii: et ideo sequitur in littera sic: "Praceptum est cui non obe.- dire peccatum est: non consilium, quo si uti volueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis." Et ideo si quis vellet diffinire praeceptum secundum substantiam secundum quam est obligatorium, posset diffinire sic: Praceptum est imperium obligans ad observationem actus imperati ex auctoritate imperantis, vel ex ratione rei imperate. Preceptum enim est in omni genere imperii, et obligat quandoque tantum, quia praeceptum est et non ex se: quandoque autem ex seipso. Sed Augustinus accipit in communi modum obligationis qui est in praecepto.
Dicendum ergo ad primum, quod consilium de se numquam obligat, ut dicit Augustinus: sed per accidens id quod consulitur, obligat, scilicet si in casu praeceptum est de eadem re de qua est consilium: ut si non possum honorare proximum nisi omnia vendam, tunc teneor vendere omnia et dare pauperibus in tempore necessitatis, cum moriuntur pauperes fame nisi vendam: et si ex voto necessarium fiat consilium, quia reddere est precepti, licet vovere sit consilii.
Ad aliud dicendum, quod votum dupliciter consideratur, scilicet in vovendo, et reddendo. Si accipiatur in vovendo: tunc non obedire non est peccatum, quia vovere est consilii : sed obedire adipiscitur majus bonum,. Si autem consideratur in reddendo : tune obligat necessario: sed hoc ideo, quia reddere est precepti.
Ad aliud dicendum, quod obedientie non oportet obedire nisi in quantum ipsa respicit praeceptum : sed obedientia obedit praecepto: et ideo nihil est dictum, quod obedientia est cui obeditur, nisi obedientia sumatur vulgariter pro re injuncta ex praecepto : sicut religiosi dicere consueverunt, Habeo obedientiam faciendi hoc, id est, habeo mandatum.
Ad aliud dicendum, quod aliter obeditur Prelato, et aliter preecepto : Preelato scilicet sicut imperanti: praecepto autem sicut ei quod mandatur exsecutioni per obedientiam qua obligamur ad. ipsum.
Ad aliud dicendum, quod obedimus Scriptures ut regule et doctrine fidei et morum, sed praeceptis ut obligantibus ad opus. Kt differentia hujus obedientia accipitur ex hoc quod dicit, cui non obedire est peccatum : non enim universaliicr non obedire Scripture est peccatum.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur si non obedire peccatum est, quod obedire sit meritum : quia multa exiguntur ad meritum praeter impletionem actus preecepti: sed nihil exigitur ad peccatum praeter transgressionem precepti, que est in nostra potestate.
On this page