Articulus 2
Articulus 2
De distinctione praeceptorum.
1. Dicit enim Josephus, quod duae erant tabule, et in utraque earum continebantur quinque mandata. Gregorius autem quatuor ponit in prima, et sex in secunda. Augustinus vero tria in una, et septem in alia. Et videtur contrarietas inter eos.
2. Item, Origenes primum dicit esse mandatum : Non habebis deos alienos propter me. Secundum: Non facies tibi sculptile, nec ullam similitudinem, etc. : et haec duo computat Augustinus pro uno, sicut habetur in ZLiftera. Et hee est iterum quaedam contrarietas.
Item, Origenes unum dicit esse mandatum : Non concupisces uxorem proximt tui: et, Non concupisces rem alenam. Et Augustinus dicit haec duo mandata esse. Et ecce iterum quaedam contrarictas tertia.
Praeterea, Videtur Origenes melius dicere quoad primum: quia, sicut habeturin libro de Deo Socratis, tria erant genera deorum, et quaedam erant spiritualia invisibilia genera deorum: quibus nec sculptura poterat fieri, nec similitudo, nec etiam figmentum: et illi videntur prohiberi cum dicitur: Non erunt dii tibit alii praeter me. Fuerunt autem alii dii secundum duo genera corporum, scilicet coelestium, et terrestrium, quae postea prohibentur cum dicit: Non facies tibi sculptile, etc. Ergo videtur, quod duo sint mandata, et sic Augustinus male dicit dividendo praecepta.
3. Item, quoad aliam partem videtur melius distinguere Origenes : quia concupiscentia uxoris et concupiscentia rei non differunt nisi per materiam, ut videtur: sed penes materiam nulla accipitur distinctio: ergo illa quae dicit Augustinus esse duo, videntur esse unum, sicut dicit Origenes.
Item, Ulterius quaeritur de contrarietate quae est circa ista mandata. Dicitur enim, Exod. xx, 18, postquam ista mandata edita sunt, quod cunctus populus videbat voces et lampades, et sonitum buccine, montemque fumantem, etc. : et statim infra, yy. 22 et 23, subjungitur, quod non audierunt nisi unum manda~ tum de caelo ab ore Domini, ubi sic di- cit: Vos vidistis quod de celo locutus sim vobis. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Ergo videtur esse quaedam contrarietas.
Si forte tu dicas, quod in secundo loco ubi repetit unum, debet intelligi repeti aliud. Contra: Glossa dicit ibidem: "Repetit dicta in primo mandato, ut per argentea et aurea, omnia alia idola intelligantur": sicut dicitur in Psalmo cxut, 4: Simulacra gentium argentum et aurum, etc. Constal autem, quod aliqua causa specialis est, quare repetit dicta in primo mandato, et non in aliis.
2. Praeterea, Textus videtur dicere primo, quod cunctus populus audivit voces decem praceptorum. Et Rabbi Moyses dicit, quod populus non audivit nisi unum, scilicet primum: Non erunt tibi dit alient praeter me. Et dicit, quod haec est opinio multorum Doctorum. Hee ergo videtur esse eadem_ contrarietas quae elicitur ex textu.
Si forte tu dicas, quod illud audire et videre non erat in sensu exteriori tantum, sed in relatione ad sensum interiorem, sicut videtur ibidem dicere Glossa Augustini faciens questionem : "Quomodo populus videbat voces, cum vox sit sensatum auditus, et non visus?" tune videtur, quod non omnia mandata debuerunt audire: quia non omnia habent eumdem ordinem ad _ intellectum. Quia novem per se intelligibilia sunt, et unum non cadit per se in intellectu, scilicet de observatione sabbati: ergo videtur, quod illud specialiter debuit ex~ primi extra numerum illorum.
ivem, Judi querunt, Quare potius hec verba decem vel aliqua de illis Dominus loquebatur coram populo et audiente populo, quam omnia judicialia et cerimonialia et sacramentalia quae sequuntur? Non enim potest esse causa illa quam dicunt, quod haec generaliter pertinebant ad omnes : quia etiam illa generaliter tenebantur observare.
1. Cum dicatur communiter. quod ista sunt naturalis legis mandata, quare ea que sunt naturalis legis, non eis inseruntur, sicut fuit dictum prinio homini: Ex omni ligno paradisi comede, etc. Et iterum, Crescite et multiplicamini, ete.
Si tu dicas, quod hoc ideo fit, quia ante data erant. Conrraa hoc est, quod secundum hoc etiam praeceptum de sabbato non erat repetendum, cum ante datum fuerit.
Praeterea, Augustinus in libro de Decem chordis dicit, decem mandata redire per reductionem in duo mandata dilectionis Dei et proximi: et hac duo iterum reduci in unum mandatum naturalis legis, scilicet illud, Quodcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Et de ista reductione nihil determinatur hic : et ideo videtur, quod sit diminutio.
2. Praeterea, Aut ista decem mandata determinantur particulariter, aut universaliter. Si particulariter : tune multo plura esse deberent, quia tune actus cujuslibet habebit speciale mandatum affirmativum, et actus cujuslibet vitii habebit negativum speciale. Si autem determinantur universaliter : tunc sufficiebat determinare penes id in quod sicut in universale primum reducuntur, scilicet, Quodcumque vultis ut faciant vobis homines, etc.
Uxrerius quaeritur de diversitate preceptorum quam dat Magister, scilicet quod quaedam praecepta habent causam ex parte ejus quod precipitur, quaedam ex parte ejus cui precipitur : et illa quae causam habent ex parte rei precept, quaedam habent causam perpetuam, quedam temporalem. De hac enim diversitate nihil habetur hic, nec etiam in lege: et sic videtur esse diminutus iste tractatus de praeceptis.
Ucrserivs quaeritur de alia diversitate duplici quae in istis mandatis invenitur. Jn prima enim tabula ponuntur tria mandata, quorum duo prima sunt negativa, et tertium est affirmativum. Preponitur enim ratio primi, cum dicitur : Dominus Deus tuus, Deus unus est: et illa ratio est credibile articuli fidei. Ratio autem secundi accipitur ex poenis quas infliget transgredienti, cum dicit, quod non habebit insontem eum qui nomen Dei in yanum assumit'. Ratio autem tertii sumitur ex praeteritis quae fecit : quia die septimo requievit ab omni opere®. In secundo autem capitulo primum ponitur affirmativum, et non confirmatur nisi per rationem mercedis : et omnia alia sunt negaliva : et non adhibetur alia ratio movens ad modum obligationis eorum.
Secunda diversitas est: quia in affirmativis invenitur universaliter uti verbis imperativi modi, ut : Alemento ut diem sabbati sanctifices. Honora patrem tuum, etc. In negativis autem universaliter utitur verbis indicativi modi, ut, Non habebis Deos alienos, etc. Kit quaeritur etiam ratio hujus.
Solutio Dicendum ad primum, quod tabule Testamenti multipliciter considerantur, scilicet in se, et in relatione eorum qu continebantur in eis, et ad ea ad quae ordinabant. In se autem considerat Josephus : et ideo est verum quod ipse dicit, quod utraque continebat quinque mandata. Sed secundum ordinem mandatorum quae in Scriptura erant, considerant Origenes et Augustinus. Et quia quatuor vel tria ordinant ad Deum, sex autem vel septem ordinant ad proximum : ideo tali fine considerato, tria vel quatuor erant in una, et sex vel septem in alia erant. Quia non erat ratio quare dus darentur moraliter loquendo, nisi ut intelligeretur, quod ad duo ordinabant : vel allegorice propter duo Testamenta.
Sed secundum hance solutionem videtur, quod tria deberent esse propter ordinem sui adseipsum. Ad hoc dicendum, quod non oportuit, eo quod omnis ordo exigat diversitatem in extremis : sui autem ad se non est diversitas : ergo nec ordo. Vel aliter dicatur (sicut supra habitum est) quod non datur mandatum dilectionis sui : quia in ordine ad proximum datur diligenti principalitas diligendi seipsum. Ita hic in ordine ad proximum intelligitur ordo ad seipsum: et ideo tabulam tertiam hoc signantem esse non oportuit.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Augustinus melius distinguit, quam Origenes : quia Origenes non attendit nisi materialem diversitatem, quae potest esse inter figmentum sive idolum, et sculptile, et similitudinem : eo quod similitudo dicitur, cui aliquid respondet in rerum natura : figmentum autem sive idolum, cui in re nihil respondet, sed animus confinxit, ut hircocervus vel chimera. Augustinus autem attendit unitatem finis, quae est in similitudine et idolo, scilicet quod utraque statuitur ad cultum, aut ad invocationem : sive sumatur de corporibus, sive de spiritibus immundis creatis, qui mentes hominum in hoc deludunt, quod se faciant coli tamquam deos.
Ad aliud dicendum, quod in duplici concupiscentia non tantum est diversitas materialis, sed etiam finis : quia ad aliud concupiscitur uxor, et ad aliud res : uxor enim ad coitum et res ad possidendum.
Ad aliud sunt diversorum solutiones diverse. Quidam dicunt, quod ideo om- nia ista dixit coram populo : quia sunt de lege naturali, et unicuique dictabat ea ratio propria.
Et ad objectum in contrarium, dicunt quod per repetitionem unius intelligun— tur alia repeti debere.
Ad aliud quod objicitur de sabbato, dicunt quod quantum ad quietem mentis in Deo, et non in creatura, est de lege naturali : sed quantum ad quietem corporalem sabbati, fuit de observatione vulgata apud patres Veteris Testamenti, et notum omnibus ac si esset ex natura : et ideo inter alia aperte dicebatur. Alia autem, scilicet judicialia et cerimonialia indigebant interpretatione humana, et doctrina sapientiorum : et ideo talia proposuit per sapientes et duces plebis. Meliores autem Judsorum, sicut Rabbi Moyes, et Rabbi Eliazar, et Rabbi Joanna, dixerunt, quod licet ista sint de naturali lege, non tamen aequaliter : et ideo audiente populo non dixit nisi unum quod communiter unicuique dictat conscientia : quia homines semper consen-— serunt in hoc, quod principium universitatis non esset nisi unum. Alia autem non ita dictat mens : quia Deus multis nominibus nominatur, et non intelligitur nomen ejus ineffabile. Et similiter de sabbato, et alia quae sunt ad proximum, recipiunt exceptiones in casibus determinatis. Kt ideo dicunt, quod in aperto ad conscientias hominum non _ loquebatur nisi unum : et tunc illud quod primo habetur, quod cunctus populus videbat voces, referendum est ad visum interiorem, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa : et non subjungitur in catalogo praceptorum propter omnia precedentia, sed propter unum soilum quod est primum : et illud etiam secundo repetitur, sicut videtur innuere Glossa.
Ad aliud dicendum, quod haec potius exprimit, ut dictum est: quia naturalia sunt, et per se accedunt mentibus omnium : et hoc non faciunt alia.
Ad aliud dicendum, quod illa sunty, naturalis legis, de quibus objicitur secundum quod est ordinativa nature in necessaris ad esse individui, et ad _permanentiam speciei : et ilJjarum cura per peccatum non est obnubilata, sed potius augmentata, quia defectus augmentat desiderium ad esse: et ideo non oportuit illa determinari per legem_ scriptam iterando, sed tertium mandatum natura, quod non expresse dabatur nature exterius in principio, eo quod esset mens hominis tunc bene instituta, et per seipsum videt in justitia Dei, quid facere Deo et proximo deberet: scriptum tamen erat in mente, scilicet, Quidquid vultis ut faciant vobis homines, etc., illud erat mandatum ordinans in moribus ad Deum et hominem, et ideo peccato erat obnubilatum. Ad hoc autem dabatur lex scripta, ut ad id quod natura obnubilata peccato difficulter videbat, explicaretur determinatione decalogi. Et ideo in decalogo non ponitur aliquid nisi quod est explicatio primi mandati nature, quod certum fuit homini in comparatione ad Deum et ad_ proximum.
Per hoc etiam patet solutio ad_ sequens : quia hic agitur de mandatis per reductionem ad unum universale primum, eo quod natura ad particularia ex illo universali non sufficiebat : sed potius lex scripta intendit illud universale explicare per partes, ut sic natura corrupta amplius lumen accipiat in moribus. Duo autem praecepta dilectionis non sunt, in quae reducitur decalogus, sicutin commune, sed potius sicut in formam et perfectionem operum secundum quod sunt meritoria, sicut sepe ante dictum est.
Ad aliud dicendum, quod _particulariter determinantur ista mandata : sed tali particulatione ad quam potest pertingere ratio naturalis per naturale ejus. Particulatio autem ulterius est studii et juris positivi. Et ideo de tali particulatione non agitur hic : quia illa cadit in multas differentias secundum diversas causas, et casus.
Ad id quod ulterius quaeritur de divisione Magistrorum, dicendum quod ips considerant non id quod precipitur, sed
olius rationem precepti. Et illa triplex est, sicut dicunt Doctores : quia si ratio est in eo qui precepit, tune est preceptum probationis et experientia utrum obediat, sicut fuit illud quod datum erat Ade, ne comederet de ligno scientie boni et mali. Si autem est ex parte rei precepte: tunc aut habet causam perpetuam, sicut illa quae per se sunt de genere honesti in affirmativis, ut honorare parentes, et credere Deo, et hujusmodi: et sicut illa quae sunt conjuncta malo inseparabiliter in negativis, ut Non furtum facies. Aut habet causam temporalem : et tunc non ligat nisi illa causa existente, sicut fuit, Crescife et multiplicamini : cujus causa fuit paucitas hominum Deum colentium : et non existente causa illa deobligantur homines a mandato. Sed hic non determinatur de praeceptis nisi penes ea quibus homo ordinatur ad Deum vel ad proximum in communi, ut infra patebit: et ideo tales differentia non ponuntur hic
Ad aliud dicendum, quod tria petit queestio illa, scilicet quare plura sint negativa quam alfirmativa ?
Ad primum dicendum, quod decalogus datur secundum statum nature corrupte, quae pronior est ad nocendum: et praeterea quia peccare contingit miultis modis, et bene facere uno modo, ideo sunt plures prohibitiones, quam mandata affirmativa.
Ad aliud dicendum, quod Deus melius scitur per negationem, quam per affirmationem, et proximus e converso. Cujus ratio dicta est in primo libro Sententiarum. Et ideo in prima tabula quae ordinat ad Deum, premittuntur ne- gativa, et subsequuntur affirmativa. In secunda tabula que ordinat ad proximum, propter oppositam causam fit e converso. Primum autem mandatum quod pertinet ad fidem, qua veritatis est, oportuit quod haberet rationem intelligibilem per modum interpretationis. Sed secundum pertinet ad opus oris : et ideo hoc non coercetur nisi per poenam. Quia autem prohibitio non meretur premium, sed peenam potest habere transgressio : ideo est determinatio per peenam, et non per premium. Tertium autem non habet rationem nisi ostendente finem quietis, ut infra patebit : quia hoc pertinet ad premium. In secunda vero tabula unum solum est affirmativum : quia habet conjunctam remuneralionem propter congruentiam actus. Sicut enim facit aliis, ita congruum est ipsum recipere a Deo. Sed probibitiones ex se non merentur : et ideo talibus non adhibetur premium : peenam autem non comminatur, eo quod est manifesta etiam secundum lege humanas.
Av auiup dicendum, quod imperium non est super negationem, nisi ita quod sit negatio imperii. Sed quod imperium sit negationis jam nutus, et inclinatio animi super nihil fundaretur: et hoc nullus intendit imperans. Unde sicut nemo imperat sibi, ita etiam nemo imperat, nisi ut aliquid fiat. Et ideo negationibus improprie preponeretur modus imperativus, sicut in affirmationibus: sed indicativis bene interpretantur negationes, sicut et compositiones affirmativis : ct ideo negationes fiunt per indicativum.
On this page