Text List

Articulus 3

Articulus 3

Que sit sufficientia numeri praeceptorum ?

ARTICULUS III. Que sit sufficientia numeri praeceptorum ?

Tertio, Queritur de sufficientia numeri praeceptorum, penes quid accipiatur ? Nullus enim intellectus distinguit in aliguo nisi apud se habeat rationem distinclionis : et distinguibile sit illud quod distinguit.

Queritur igitur, Que sit ejus ratio, vel quis habitus qui dirigit intellectum distinguentem in praeceptis ?

Videtur autem, quod nullus ad propositum pertinens: 1. Aut enim sumuntur ex his in quae ordinant praecepta : et illa non sunt nisi Deus, et proximus : et tunc non deberent esse nisi duo mandata: et hoc falsum est. Aut penes modos quibus subvenitur proximo et nocetur, et quibus servitur Deo et offenditur Deus : et si hoc modo sumerentur, essent quasi infinita pracepta, et non decem tantum : ergo videtur, quod intellectus non habet lumen dirigens eum in distinctione praeceptorum : ergo non distinguet.

2. Item, Si distinguuntur, oportet quod penes aliquam causarum sumatur distinctio : aut ergo penes efficientem, aut formalem, aut materialem, aut finalem. Si penes efficientem distinguerentur. Conrra : Tune non deberet esse nisi unum: quia efficiens et imperans in omnibus mandatis non est nisi unum, scilicet Deus. Si autem penes formam : tunc iterum non erit nisi unum, quia forma obligationis necessaria ad salutem, salvatur in omnibus praeceptis. Item, Fiuis unus est, scilicet vita aeterna. Ergo si distinguuntur, hoc erit pencs materiam operis, aut circa quam est opus. Si pencs materiam operis, cum ista sit multiplex valde, sicut ex materia in quia operantur fides, castitas, charitas, et omnes materie virtutum et vitiorum : tunc erunt plura praecepta quam decem. Si autem penes materiam circa quam est actus et opus, non debent esse nisi duo, scilicet Deus, et proximus: quod iterum constat esse falsum.

3. Item, Sicut convenit tendere in unum Deum, ita convenit tendere in tri- num, et sic de aliis articulis fidei : ergo videtur, quod juxta primum debent sum; quatuordecim praecepta secundum nume. rum articulorum.

4. Item, Sicut tenditur in unum Deum fide, ita tenditur spe et charitate : ergo ad minus deberent esse tria mandata de uno Deo.

3. Eodem modo objicitur de ultimis mandatis : quia sicut est concupiscentia uxoris et actus concumbendi, ita est con. cupiscentia occidendi et actus occidendi: ergo deberent esse duo mandata de concupiscentia et actu, sicut in illis.

Item, Super illud Apostoli, ad Roman. 1, 29: Homicidio, contentione, dolo: dicit Glossa quod pluraliter dicit, Homicicidiis ', quia fit homicidium voluntate et opere. Ergo in diversis mandatis debuerant prohiberi, sicut fit in mecchia et voluntate meechia, et furto et voluntate furandi.

Et eadem est objectio de aliis mandatis: ergo videtur, quod debeant esse plura quam sint.

6. Item, Sicut contingit offendere Deum corde et ore, ita contingit offendere opere : habemus autem unum penes cor vel duo, scilicet, Non habebis deos alienos coram me. Et aliud de ore, Non assumes nomen Dei tui in vanum: ergo videtur, quod etiam debeamus habere unum penes opus: ergo pauciora sunt quam esse debent.

7. Item, Sicut proximo nocetur in se, in suis, et in uxore, ita nocetur et in pueris : ergo videtur, quod penes hoc debet sumi speciale mandatum: et hoc iterum non habetur: ergo sunt pauca.

8. Videtur autem e contrario, quod esse debeant pauciora: quia dicitur in Genesi, xuu, 36: "In me haec omnia mala reciderunt". Ergo omnia peccata sunt contra Deum : et sic nullum mandatum debet sumi penes hoc quod sit centra proximum.

Item, Qui observat diem sabbati (ut dicit Augustinus) in opere abstinet a vitiis : ergo non occidit, nec meechatur, etc.: ergo dato preecepto de die sabbati, superfluum fuit aliquod aliud praeceptum dare : ergo videtur, quod numerus preceptorum sit abundans.

Et quia omnia hujusmodi objecta selyuntur per unam solutionem, ideo ista sufliciant.

Solutio Dicendum, quod numerus praeceptorum sumitur penes ordinantia in Deum, et proximum. Et penes ordinantia ad Deum communiter reperitur triplex differentia : aut enim precipit motum ex parte Dei simpliciter relati ad animam nostram quae movetur in ipsum, aut secundum quod invocatur testis conscrentia. Si primo modo: aut sumitur penes intellectum, aut penes affectum. Si penes inteHectum: tuncest primum mandatum, quod dicit: Audi, Israel, etc. Et hoc patet per hoc quia auditus sensus disciplinabilis est, et ducit in veritatem unitatis Dei, quae est finis intelligentice speculative. Si autem est finis ut finis affectus: tunc est terlium mandatum, quod est de requie affectus in Deo in quantum est bonus. Si autem est pencs mvocationem Dei in testimonium conscientice : tunc est secundum mandatum, quod est: Non assumes nomen Dei tui in vanun. Objectionem autem quae contingit hic de juramento vano et falso, quod prohibetur in secundo mandato et octavo, solvemus infra, quando disputabitur de quolibet mandato in speciali. Alter tamen distinguit haec tria mandata Magister in JLitfera, scilicet penes tres personas : sed sua distinctio patet, et est bona quoad nos sed quoad ulos qui recipiunt distinctionem mandatorum, et non personarum, ut Judei ef pagani, non tantum valet: et ideo ista quae nunc dicta est, generalior est. Si autem ordinat mandatum in proximum: aut est hoc secundum ordinem in bonum, aul secundum remotionem amalo. Siin bonum : sic est pri- mum secundae tabulae, quod est honorare patrem et matrem. S: autem secundum recessum a malo quod infertur proximo : hoc est aut opere, aut verbo, aut cogitatu, aut appelitu. Si opere: aut respectu persone in esse individui, aut ineo quod conjunctum est persone ad sustentationem speciei, aut in rebus fortune ad solatium utriusque ordinatis. Si primo modo: sic est, Non occides. Si tertio modo: sic est, Non furlum facies. Et ordinantur iste prohibitiones secundum quod inferunt majus et minus nocumentum. Si autem est penes verbum: tune est, Non falsum testimonitum dices. Si vero penes nocumentum appetitus : aut est secundum delectabile carnis: et tunc est, Non concupisces uxorem proximi tui. Aut penes delectabile ad sufficientiam ordinatum: et tunc est, Non concupisces rem proximt.

Hac habita assignatione, respondendum est ad objecta per ordinem.

Ad primum igitur dicendum, quod habitus intellectus quoad distinguendum mandata est ratio debili secundum ordinem justitia ad Deum et ad proximum in communi ut est homo, non ut est prelatus, vel subditus : est enim in notitia juris naturalis quoad hune ordinem impressa naturaliter intellectui: et illa justitia est habitus regens intelicctum in distinctione mandatorum.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod licet non sint nisi duo ad que ordinat nos jus naturale, scilicet Deus, et proximus : tamen multis modis ordinat in Deum, et pluribus in proximum : et penes diversitatem illorum modorum (ut patet in assignalione predicta) attenditur pluralitas mandatorum.

Abd iLtup quod objicitur, quod ill modi quasi infiniti sunt, dicendum quod hoc verum est de particularibus modis: sed modi communes non sunt nisi decein, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod distinctio sumitur secundum materiam circa quain est actus, et illa materia est Deus, et proximus: sed multis modis est circa Deum, et multis circa proximum: et ideo multiplicatur numerus praeceptorum ultra binariuim.

Ad aliud dicendum, quod licet multi sint arliculi, tamen in omnibus supponitur una veritas divina, et una cssentia deitatis : et cum Ilex decalogi sit de naturali lege, alii articuli praeter unitatem Deinon adeo expresse nisi implicite sunt de jure naturali : et ideo ili in decalogo non exprimuntur.

Ad aliud dicendum, quod unitas Dei preponitur secundum quod est objectum cullus Dei. Cultus autem supponit interius fidem, spem, et dilectionem : et exterius adorationem, et sacrificia, et veneralionem. Et haec omnia supponuntur in primo mandato: quia sub quolibct istorum mandatorum continentur multi modi particulares. Et secundum hoc potest accipi multiplicatio mandatorum prime tabule aliter quam prius, et melius isto quod dictum est praintellecto. Ad Deum nos habemus tripliciter, seilicet cultu interiori, et exterior’ : et quoad hoc est mandatum primum. Similiter in verbo comparando veritatem nostre loculionis ad ipsius veritatem: et hoc tt per invocationem testimonul sux veritatis: et quoad hoc est mandatum secundum. Tertio modo nos habemus quoad intentionem cujuslibet operis : quia intentio semper debet abstrahi ab opere suo et requiescere in Deo: sicut Deus requievit ab omni opere suo in seipso. Et cum non possit homo pluribus modis comparari et moveri in Deum, non sunt plura mandata in prima tabula nisi tria.

Ad aliud dicendum, quod concupiscentia non prohibetur specialiter separata ab actu, nisi in talibus concupiscibiibus quae requiescere faciunt in se mentem hominis specialt dilectione prater actum : et illa sunt duo, scilicet delectabile carnis, et delectabile possessionum sive rerum: in illis enim peccatis multoties peccatur corde praeter intentionem veniendi ad opus : sed in aliis, sci- licet in homicidio et falso testimonio, yg] non est delectatio praeter actum, vel ipsa causatur ex illa : quia multi volunt oc. cidere ut habeant quod illicite concupierunt in delectationibus carnis vel rerum mundanarum : sed illa appetuntur Propter se: et ideo iste concupiscentia ha. buerunt specialem prohibitionem, et nop alia.

Ad aliud dicendum, quod illud opus quod tendit in Deum : aut tendit in ipsum sicut terminum actus et finem, et tunc pertinet ad cultum interiorem yo] exteriorum : et hoc includitur in primo mandato, sicut credere, sperare, diligere, et adorare, et hujusmodi. Aut tendit ip ipsum ut finem intentionis, sed non operis, quia opus est circa proximum : et tune pertinct quoad intentionem ad primum mandatum, quia principaliter precipit intentionem requiescere ab opere abstractam in Deo, secundum ex positionem Augustini, et hoc modo penes opus erit primum, vel tertium mandatum.

Ad aliud dicendum, quod nati non sunt conjuncti sicut uxor: et ideo non separantur a parentibus. Unde dupliciter potest in eos offend, scilicet ut sunt in potestate patris, et usurpantur in servitutem : et tune clauduntur sub illo, Non concupisces rem. Aut offenditur in personas filiorum quae separabiles sunt a cura parentum : et tunc sunt ipsi proximi sicut parentes, et habent offensas generales quae suntin proximis: et ideo nulla specialis prohibitio debet esse de ipsis.

Ad aliud dicendum, quod ita est de quolibet mandato, si quis observat ipsum ef meritorie : quia non potest esse meritum cum aliquo peccato mortali: sed tamen observatio sabbati non habet nist specialem actum divisum ab_ aliis, qui est quies intentionis in Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3