Text List

Articulus 4

Articulus 4

Qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis ?

ARTICULUS IV. Qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis ?

Quarto quaeritur, Qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis ?

1. Sicut enim speciale praeceptum est in quo prohibetur luxuria, ita speciale debet esse in quo prohibetur gula: et nullum videtur tale praeceptum : ergo diminuta est divisio.

2. Item, Invidia non videtur prohibita, nec superbia, nec acedia: sed prohibetur luxuria, et avaritia. Et quaeritur, Quare illa tria specialia habent mandata in quibus prohibentur, et non alia ?

Solutio Dicendum, quod licet Augustinus in libro de Decem chordis, videatur reducere fornicationem ad primum mandatum, eo quod sit injuria Dei in imagine ejus quae maculatur : tamen intelligitur hic secundum Magistrum, quod omnis illicitus concubitus sive secundum naturam, sive contra naturam fiat, intelligitur prohibitus in illo mandato: Non mechaberis: et meo judicio gula prohibetur in eodem, eo quod habent ordinem ut causa et causatum ista duo vi- tia: quia sicut in naturis nutritiva deservit generative, ita in vitiis gala luxuria. Unde dicit Hieronymus: "Venter vino estuans cito despumat in libidinem." Avaritia autem prohibetur ibi, Non furtum facies : et, Non concupisces. Sed ira in illo mandato, Non occides. Et quia invidia generat iram per vitium, ideo invidia intelligitur prohiberi in eodem. Superbia autem in Deum prohibetur in primo mandato, et superbia in proximum prohibetur per contrarium in primo secunde tabule, cum dicitur: Honora, etc. Et ibidem quidam intelligunt etiam prohiberi invidiam : quia non potest aliquis simul honorare et invidere. Acedia autem secundum omnes prohibetur per contrarium in tertio mandato prime tabule: quia acedia est tristitia in difficultate spiritualium, ex amore seculi procedens : et ideo cum sanctificatur sabbatum, per quietem in Deo intelligitur excludi acedia.

Ad aliud dicendum, quod illa vitia que sunt specialis nocumenti in proximum, habent expressas prohibitiones : ut ira per quam nocetur proximo in persona, et luxuria per quam nocetur conjuncto ad progagationem nature, et avaritia per quam subtrahitur sustentatio vite Alia autem vitia non habent nocumentum speciale, sed consistunt in generalibus actibus : et ideo specialiter prohiberi in decalogo non debent.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4