Text List

Articulus 5

Articulus 5

An idolorum formatio sit prohibita ? et, An idolum nihil sit in mundo ? et, An in praeceptis negativis sit simplex negatio, vel an etiam aliquid affirmationis ?

ARTICULUS V. An idolorum formatio sit prohibita ? et, An idolum nihil sit in mundo ? et, An in praeceptis negativis sit simplex negatio, vel an etiam aliquid affirmationis ?

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Lidtera circa primum mandatum.

Et quaeritur de hoc quod dicit Origenes: "Qui facit speciem quam non vidit oculus, sed animus, etc." Non enim videtur, quod hoc non intendat prohibere.

Item quaeritur, Qualiter intelligitur quod dicit, quod idolum nihil est in mundo ? Quidquid enim est res artis, aliquid est in mundo.

Uxrerivs quaeritur, Utrum in isto pracepto et in aliis negativis sit simplex negatio, vel aliquis actus in eis precipiatur ?

Videtur, quod simplex negatio: quia ita dicit Basilius super illud Psalmi 1, 1: Beatus vir, ete., in quodam sermone: "Sicut ascendentibus scalam primus gradus est a terra discedere, ita etiam virtutis ac pietatis ascensus initium habet descendendi a malo: nam qualecumque otium cuilibet non recto operi preferendum est, sicut illa sunt que precipiuntur, Non adulterabis, non homicidium facies: quae omnia otium anime et quietem potius quam efficaciam operis alicujus indicant. Ea vero que ad perfectionis profectum pertinent, opus exigunt, ut illud : Diliges proximum tuum sicut teipsum." Ex hoc expresse accipitur, quod negativa consistunt in simplici negatione.

Sed contra hoc est objectio multorum : quia 1. Simplex negatio non habet laudem : observatio precepti habet laudem : ergo observatio precepti non consistit in negatione simplici.

2. Praeterea, Secundum hoc etiam iste qui de praecepto numquam cogitaret, adhuc observaret praeceptum, quod est inconveniens : quia etiam bruta secundum hoe observarent praecepta.

Solutio Dicendum, quod fuerunt quedam idola apud antiquos, quae habebant causam sui erroris mixturas virtutum ex imaginibus ceeli: sicut in tauro fiebat imago tauri cum capite canis, et habebat virtutem aperiendi secreta, et hujusmodi: etideo talia inducebant in idololatriam : et hoc consideravit Origenes.

Ad aliud dicendum, quod forma artis aliquid est : sed forma compositionis ex virtute invisibili et idolo corporeo nulla fuit in idolo, nisi in opinione errantium. Quod autem in opinione errantis est, non est aliquid in rerum natura vel in mundo : et ideo dicit Apostolus, quod nihil est idolum in mundo '.

Ad aliud quod ulterius quaeritur de negativis praeceptis, consentiendum est Magistris, quod illa ponunt actum interiorem : unde cum dicitur, Non habebis deos alienos coram me, sensus est: Velis non habere, ita quod ponatur ibi dissensus ad deos alienos.

Ad quod contra objicitur, dicendum, quod Basilius loquitur de actu exteriori, et non interiori : quia cum sint due partes justitiae : declinare a malo, et fq. cere bonum : non posset esse pars justjlitiae declinare a malo, si esset pura negatio actus : unde ponitur in declinatig. ne voluntas declinandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5