Text List

Articulus 6

Articulus 6

An hoc quod dicit, Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, sit de quinto ? et, An Magister hoc mandatum bene exponat ?

ARTICULUS VI. An hoc quod dicit, Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, sit de quinto ? et, An Magister hoc mandatum bene exponat ?

Deinde quaeritur de secundo mandato quod incipit ibi, B, § 2: "Secundum praeceptum est: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum." Ubi dicit Magister, quod "secundum litteram precipitur, quod per nomen Dei non jurabis pro nihilo:" sed secundum hoc videtur, quod

1. Hoc pertinet ad quintum mandatum secunde tabule, ubi Magister agit de perjurio, quod fit dicendo falsum testimonium contra proximum : et sic non debet esse istud de prima tabula, sed de secunda.

2. Preeterea, In sermone nihil est falsum esse : sed multum interest inter vanum in sermone et falsum in sermone, quia vanum potest esse verum: ergo multum differt nomen Dei assumere in vanum, et falsum : ergo Magister videtur male exponere.

3. Item, Philosophus diffinit vanzm in II Physicorum, dicens, quod vanum. est quod est ad finem aliquem quem non includit: talis autem sermo multiplex est, ut oratio quae non exauditur, et verbum predicationis quod non convertit animas, et verbum veritatis cui non creditur ab audientibus: ergo videtur, quod praeceptum sit, ut nomen Dei non assumatur in omnibus sermonibus : et sic peccat mortaliter invocans Deum jn oratione quae non exauditur: et cum peceatores Deus non audiat, omnes ta~ les orantes in peccato mortali, peccarent mortaliter ipsa oratione contra praeceptum : et similiter predicantes, et veruin jurantes, quando non creditur sermoni eorum, quod falsum est: ergo videtur jnconvententer esse traditum hujusmodi mandatum : Non assumes nomen Domini Det tut in vanum,

Uxrertus quaeritur de secunda expositione quam ponit Magister in Littera, quod "allegorice precipitur, ut non putes esse creaturam Christum, quia omnis creatura vanitati subjecta est." Cum enim ad moralia teneamur ex natura, moralia aequaliter obligant et accedunt ad notitiam omnium, scilicet Gentiium, Judaeorum, et Christianorum : cognoscere autem et credere non # qualiter accedunt ex natura ad cognitionem omnium : ergo non cadunt sub praecepte.

Solutio Dicendum, quod istud mandatum secundum primam expositionem morale est, et obligat omnes.

Ad id quod objicitur primo, dicendum quod jurans falso dupliciter peccat, scilicet decipiendo: et sic peccat ex parte verbi quod ordinatum est ad proximum, m proximum: et quoad hoc cadit sub quinto mandato secunde tabule. Peccat etiam invocando testem divinam veritatem, et sic peccatin Deum: et quoad hoc ponitur sub secundo mandato prime tabula. Magister autem de perjurio agit sub quinto secunde : quia scientia perjurii pendet ex scientia mendacii, quia sine illa non bene scitur: et mendacium cadit sub quinto secunde tabule.

Ad aliud dicendum, quod vanum est duplex, scilicet materialiter, et formaliter. Sermo autem verus materialiter potest esse vanus, id est, de rebus vanis, quae ad vitam sternam non referuntur For- maliter autem non est sermo vanus, nisi frustretur fine ad quem est: et ille est expressio veritatis ad alterum : quia, sicut dicit Plato, ad hoc datus est nobis sermo : et quando non habet finem, tunc vanus est per se et formaliter: et ideo idem est dicere : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, quod non assumes nomen Dei ad sermonem falsum affirmandum, Assumere autem dilfert ab invocatione et manifestatione : quia orans invocat nomen Dei, et bene facit. Pradicans autem manifestat nomen Dei, et bene facit. Sed assumens sumit ad illud quod suum est, id est, ad sermoném qui est ab ipso.

Ad aliud quod objicitar de juramento vero cui non creditur, dicendum quod duplex est finis, in ipso, et in altero. Veritas autern expressa ad alterum est finis in seipso, et hac sufficit sermoni ad hoc quod non sit vanus. Credulitas autem est finis in alio, quem si non consequitur, hoc est ex vitio alterius, non suo: sicut dicit Philosophus quod rhetor non semper persuadebit, neque medicans sanabit: sed si nihil omittit de contingentibus, dicetur finem consecutus esse : et si nonin allero, tamen in se~ ipso.

Ad aliud quod ulterius quasrilur, dicenduin quod illud mandatum non cadit in decalogo, nisi secundum sensum primum, et non secundum illum sensum qui accipitur ex metaphora locutionis : et ideo nulla est illa objectio: pracipue eliam cum Magister dicat, quod allegorica est illa expositio : illam enim nesciret extrahere, nisi habens fidem : et ideo solus iste obligatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6