Text List

Articulus 7

Articulus 7

An observatio sabbati sit cerimonialis vel moralis ? et, Quare sabbatum cessavit ? et, An dies dominica successit sabbato ? et, Quis sit modus observandi sabbatum ? et, Quare usus est novo modo loguendi, dicens: Memento ut diem sabbati sanctifices ?

ARTICULUS VII. An observatio sabbati sit cerimonialis vel moralis ? et, Quare sabbatum cessavit ? et, An dies dominica successit sabbato ? et, Quis sit modus observandi sabbatum ? et, Quare usus est novo modo loguendi, dicens: Memento ut diem sabbati sanctifices ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3: "Memento ut diem, etc."

Et quaeritur, Utrum haec observatio sabbati sit cerimonialis, vel moralis ?

Videtur autem, quod sit cerimonialis: quia 1. Ita dicitur, Ezechiel. xx, 12: "Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos". Cerimonialia autem sunt, quorum usus totus est in signando, ut dicit Magister in libro I Sententiarum': ergo videtur, quod observatio sabbati sit cerimonialis.

Si forte dicas, quod non totus usus sabbati est in signando. Conrra : Augustinus ita dicit in libro de Decem chordis: "Tibi autem dicitur ut observes sabbatum specialiter in spe future quietis, quam tibi promittit Deus: quisquis enim propter illam quietem agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit, tamen si ad fidem quietis pramisse refertur illud quod agit, nondum quidem habet sabbatum in re, sed in spe habet." Ergo videtur, quod totum sit in signum futuri.

2. Item, Augustinus in libro 1V super Genesim, tractans illud verbum : "Requievit Deus die septimo", etc. ?, dicit sic: "Probabiliter dici potest observandum sabbatum Judeis fuisse praeceptum jp umbra futuri: quae spiritualem requiem figuraret, quam Deus exemplo hujus quietis suis fidelibus bona opera facien. tibus arcana significatione pollicebatur, Cujus quietis et Dominus noster Jesus Christus, qui non nisi quando voluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmavit." Ex hoc iterum expresse sumitur, quod observatio sabbati est cerimonialis, et non moralis.

3. Item, Augustinus, infra in eodem libro: "Jam tempore gratiae revelata, observatio illa sabbati quae unius diei vocatione figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. In ea quippe gratia perpetuum sabbatum jam observat, qui spe future quietis operatur quidquid boni operatur, nec in ipsis operibus suis quasi habens bonum, quod non acceperit, gloriatur: ita enim tamquam diem _ sabbati, hoc est, dominice cessationis in sepultura suscipiens atque intelligens baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis, ut jamin novitate vite ambulans, Deum in se operari cognoscat, qui simul operatur et quiescit, et creature prebens congruam gubernationem, et apud se habens aeternam tranquillitatem." Ex hoc accipitur idem quod prius.

Sed contra hoc objicitur: quia 1. Nihil venit in eamdem divisionem alicujus, nisi quod cum aliis condividentibus est ejusdem generis : sed observatio sabbati cum aliis moralibus venit in eamdem divisionem: ergo cum eisdem est ejusdem generis: cum igitur illa sint de genere moralium, videtur etiam quod observatio sabbati sit de genere moralium.

2. Item, Supra habitum est, quod secundum opinionem quorumdam Magi- strorum haec omnia praecepta ideo loquebatur Dominus audiente populo, quia erant de lege naturali quae accedit ad communem notitiam omnium: illud autem praeceptum inter alia coram populo loquebatur : ergo est de lege naturali: nihil autem est de lege naturali nisi quod pure est morale: ergo illud preceptum pure morale est, ut videtur.

3, ftem, Isa. tvur per totum caput, nihil dicit nisi moralia: et in fine subjungit de sabbato, dicens: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die saneto meo: et vocaveris sabbatum delicatum, etc. '. Ergo videtur, quod etiam istud sit morale.

4. Item, Omnium antiquorum sententia est, quod decem praecepta sunt moralia: sed si praeceptum de sabbato non sit morale, non sunt nisi novem: ergo praeceptum de sabbato est de moralibus.

Urrerius quaeritur, Si praeceptum de sabbato est secundum aliquid cerimoniale, quare ipsum cessavit ?

Videtur enim, quod cessare non debuit quantum ad diei taxationem: quia

1. Thurificatio non cessavit, ut dicunt Sancti et Magistri, quia significat id quod semper faciendum est, scilicet devolionem orationis. Ergo a simili sabbati observatio cessare non debuit, quia signat id quod semper faciendum est, scilicet cessare a vitiis et operari bona in spe future quietis, ut accipitur a verbis Augustini prius inductis.

2. Item, Decimae non cessaverunt, quia signant id quod semper faciendum est, ut dicunt Sancti: ergo nec sabbatum.

Uurerius quaeritur, Utrum dies dominica successit sabbato ?

Videtur, quod sic: quia 1. Similiter in nova lege observatur sicut sabbatum in veteri.

2. Item, Sancti dicunt, quod patres Veteris Testamenti servicbant hebdomadi: patres autem Novi Testamenti serviunl ocdomadi: octava autem dies est dies dominica: ergo videtur, quod mutata septima fuerit in octavam.

3. Item, Hoc videtur velle Hieronymus in Prowmio galeato, ubi dicit, quod Paulus mansit apud Petrum diebus quindecim : hoc enim mysterio ocdomadis et hebdomadis futurus Gentium pradicator instruendus erat.

Sed st Hoc concedatur, videtur esse contra: quia septima est de institutione divina : nulla autem institutio divma legitur facta de oclava: in hominis autem ausu non videtur hoc fuisse, quod mutaret hoc quod constituit Deus: ergo videtur, quod non mutata sit una aliam.

Uxrerius iterum quaeritur de modo observandi sabbatum, a quibus operibus sit abstinendum in feriatis diebus ? Et iste articulus est ulilitas istius questionis quoad consilia.

Et objicitur sic: 1. Augustinus dicitin hbro de Decem chordis : "Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum, non quomodo Judei observant carnali otio: vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas: melius enim faceret Judeus siin agro suo aliquid atilius faceret, quam in theatro seditiosus existeret: et melius foemine eorum in die sabbati lanam facerent, quam toto die in neomeniis suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter diem sabbati in spe futures quietis operando." Ergo videtur, quod sabbatum non violatur nisi per opus quod non potest referri ad aeternam quietem: hoc autem solum peccatum est: ergo alia operando non peccant homines in feriis Ecclesia.

2. Item, Sancti dicunt, quod a servilibus operibus in feriatis diebus abstinen- dum est. servilia autem non sunt nisi repugnantia libertati spiritus: haec autem sunt sola peccata: ergo sufficit abstinere ab illis.

Sed contra sunt decreta Sanctorum et consuetudo Ecclesia, quae pracipit abstinere ab operibus corporalibus, quae non sunt peccata.

Uxrraivs quaeritur, Quare utitur novo modo loquendi in isto mandato cum dicit: Memento ut diem sabbati sanctifices ? Non enim meminimus nisi praeteritorum: cum igitur omnia mandata decalogi sint etiam de lege naturali quae precessit scriptam, sicut et praeceptum de sabbato vel plusquam istud, videtur quod in omnibus aliis magis debuit uti verbo memorandi quam in isto : ettamen in nullo aliorum usus est verbo illo.

Solutio Dicendum sine prejudicio ad primum, quod non dicit, dAfemento ut diem sabbati observes: sed, Memento ut diem sabbati sanctifices. Sanctificatio autem sonat munditiam quietis: et ideo dicendum, quod praeceptum de sabbato sanctificando quoad sanctificationem est morale, et quoad observationis modum fuit cerimoniale. Et ut hoc intelligatur, distnguendum est per hunc modum. Sabbatum quies interpretatur: et secundum rationem et auctoritatem Augustini, quies est post laborem: unde cum labor sit per vitam totam, sicut precipit Eeclesiastes, 1x, 10: Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quies-post hanc vitam erit: ergo est sabbatum sanctificare idem quod intentionem quietis ab opere abstrahere, et in eterna quiete continue deligere: quemadmodum Deus dimittens omnia opera sua, quievit in seipso: et hoc praceptum est,quia quicumque per intentionem quiescit in opcre, ille fruitur opere suo, et fruitur utendis, quod est humana perversitas. Quod autem ita sit, accipitura duabus auctoritatibus Augustini in hbro de Decem chordis: quarum una est haec, "Praecipitur tibi ut ad hoc laboreg, ut in futuro requiescas : tu autem ad hoc vis requiescere ut labores, cum ad hoc debeas laborare ut requiescas. Quasi dicat: In praecepto sabbati pracipitur tibi ut quies intentionis pergat aq quietem futuram, et non quaerat intentio quietem in opere hujus vite". Secunda est haec, "In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei, requies nobis perpetua promittur, in dono pignus accipimus aeterne quietis, quod erit sabbatum sabbatorum. Propter ipsam quielem pertinentem ad donum Spiritus sancti, scilicet ad hance spem, quidquid facimus, si facimus, sabbatum observamus." Ecce expresse dicit Augustinus quod habitum est: et ideo secundum hoc morale est, et non secundum observationem.

Ad omnes ergo Augustini auctoritates supra inductas dicendum, quod secundum observationem diei taxate, scilicet septime, signum fuit cerimoniale, secundum sanctificationem autem quletis in intentione morale : et quoad primum intelliguntur auctoritates inductee, quoad secundum autem rationes adducte in oppositum.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod illud quod fuit in ratione signi, cessavit et cessare debuit : quia non significabat, quod semper faciendum erat ex institutione, sed potius quod exspectandum erat in Christo : quies enim futura in causa habetur in Christo, et in configuratione mortis ejus per baptismum in quo consepelimur Christo, ut simul operemur salutem nostram, et requiescamus cum ipso per intentionem, sicut ipse cum Patre usque modo operatur, et requiescit, sicut patuit ex verbis Augustini supra inductis.

Ad ILnup autem quod objicitur de thurilicatione et decimis, dicendum quod non est simile : quia thurificatio nihil exspectandum signabat principaliter ex institutione, sed devotionem qua semper et ab omnibus in omni oratione offer- tur. Decime autem manent propter sustentationem ministrorum Ecclesiae, et non propter hoc ut significent ulterius liberationem ab originali, sicut antiquitus fecerunt, ut supra notatum est de decimatione Christi.

Ad id autem quod secundo quaeritur ulterius, dicendum quod dominica dies non successit diei sabbati : quia nec dies sabbati fuit in lege veteri de pracepto in quantum morale est, sed potius in quantum cerimoniale, cujus cerimoniae duw sunt cause. Una fuit preostensio quietis illo die in operibus creationis mundi. Alia fuit futura quies per opera recreationis in sepulcro, et hac fuit principalior in intentione instituentis : licet prima esset manifestior populo, et ideo rudi populo sepius indicebatur pro ratione observationis. Sed instituit Ecclesia diem dominicam tribus de causis, et mutavit sabbatum duabus de causis : et sic erunt quinque.

Prima autem causa movit Ecclesiam ad instituendum dies aliquos vacationum : et est ista, quia homo circumdatus miseria cogitur laborare pro necessariis, et ad hoc etiam invitat cupiditas : labor autem evocat mentem ad _ intendendum circa temporalia : mens autem evocata ad temporalia postponit spiritualha, et postpositis spiritualibus non refert laborem ad spem quietis aeterne, et tunc non observat praeceptum. Unde ad hoc ut homo audiendo solemnia divina, excitetur ad cogitandum de futura quiete, et sic discat currere per intentionem ad illam, etiam quando est in opere, salubriter Ecclesia providit dies festos, quibus verbum Dei proponitur, et solemnius cantatur, et populo pracipitur ab aliis abstinere, ut illa audiat mente.

Alia causa est quare dies octava ad hoc electa inter alia festa precipua, est hec, que sepe assignatur a Sanctis : quia Dominus die octava surrexit, et quietem beatitudinis illius in corpore et in anima demonstravit, promittens nos sibi post resurrectionem conformandos. Instituit etiam alios festos dies, quando aliquod festum est de Deo vel de Sanctis, unde notabilis memoria de illa quiete facta est populo. .

Tertia causa est, ut per hoc amoveatu error Gentilium mathematicorum: ili enim considerabant in principils operum suorum dominium hore, et dominium ascendentis signi precipue, et dominium rei pro qua operabantur. Dominus au-, tem hore prime in die octava Sol est : et tune dicebant faustissimam inceptionem omnium operum. Et ut penitus hoc aboleretur, statuit Ecclesia, ut nullus in die illo et precipue in mane aliquid operetur.

Prima autem causa cessationis sabbati, fuit principalis : quia cessaverat jam res sabbati secundum causam et rem aliquo modo, ut dictum est : et adveniente veritate cessare debuit umbra futuri. Secunda causa, ne videatur Ecclesia judaizare. Tertia causa fuit, ut error Gentilium tolleretur, qui dominum hore observabant : et illius diei secundum eos prime hore dominus est Saturnus, qui, ut ipsi dicunt, infaustissimam inchoationem operum habet, propter quod Gentiles etiam observabant sabbatum. Sed ut hoc tolleretur, statuit Ecclesia illa die esse operandum.

Ad illud autem quod objicitur, dicendum quod septima dies non habuit institutionem divinam, eo quod esset de substantia praecepti moralis : sed quia cerimonialia propter signa statuebantur a Domino : et ideo non fuit ex ausu hominis quod mutavit Ecclesia, sed potius ut intellectus veritatis esset, post quem intellectum mortiferum fuisset observare umbras futurorum.

Ad id quod tertio ulterius quaeritur, dicendum quod dies feriati observantiam ab utilibus et corporalibus negotiis non habent, nisi ab institutione Ecclesia, dictis de causis: et sic Ecclesia potest obligare subditos. Unde coercendi sunt ab omnibus operibus ab Ecclesia non concessis. Sed verum est, quod minus malum esset negotiari utiliter, quam dissolvi in theatris, et potibus vacare : et sacerdotes magis instare deberent ut cessarent a peccatis, quam a bonis operibus corporalibus : tamen ab utrisque abstinendum est, ut dictum est prius.

AD ILLupD quod contra objicitur, dicendam quod Augustinus loquitur de com~ paratione magis mali ad minus malum : et ideo neutrum indulget.

Ad aliud dicendum, quod opera servilia dicuntur, quae faciunt servum peccati, et sic peccata servilia sunt: vel quae pertinent ad servitutem pone miserig preesentis, et sic alia opera servilia sunt praeter ea quae exacta sunt potius quam concessa, ut coquere cibos, et alia hujusmodi.

Ad id quod ultimo quaeritur, dicendum quod istud mandatum minus habet de lege naturali quam alia, et ideo infigitur memoriae per illum modum loquendi. Alii dicunt, quod illud mandaium ante fuit in observatione : et ideo resumens, non de novo instituens, utitur tali modo loquendi. Sed prima solutio melior est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7