Text List

Articulus 8

Articulus 8

An potius dandum est mandatum filiis de honore parentum, quam parentibus de honore filiorum ?

ARTICULUS VIII. An potius dandum est mandatum filiis de honore parentum, quam parentibus de honore filiorum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C,§ 4: "In secunda tabula septem erant mandata."

Objicitur enim contra primum mandatum : quia videtur debere parentibus potius injungere curam filiorum, quam e converso, cum dicit Apostolus, IT ad Corinth. xu, 144: "Non enim debent filit parentibus thesaurirare, sed parentes filii"

Item quaeritur, 1.Cum nomine parentum intelligatur quilibet proximus ut dixit Augustinus, quare non potius posuit nomen proximi, quam nomen parentis, ut dixisset: Honora proximum ?

2. Item, Cum in Aonore hic intelligatur debita reverentia, et procuratio necessariorum, videtur quod potius debet dicere: Subveni proximo, quam, Honora parentes.

Uxrerivs quaeritur de promissione quae fitin mandato, cum dicitur: Ué sis longevus super terram. Aut enim intelligitur de longevitate vite illius, vel de longevitate vite alterius. Si primo modo, videtur habere instantiam : quia multi parentes honorant, qui propter hoc non sunt longevi super terram. Si secundo modo, tunc nihil videtur esse dictum: quia illa longeevitas non datur uni operi bono in specie, sed omnibus, vel cuilibet: et ita videtur, quod irrationabilis huic mandato talis fit promissio.

Solutio Dicendum, quod crescente virtute in filiis, decrescit virtus in parentibus secundum naturam, et decrescenti virtuti debetur subsidium: et ideo Dominus precepit ut filii parentes honorarent. EK converso autem non erat opus: quia natura illud cogit, eo quod status ascendit a radice in ramos, et non e converso.

Ad aliud dicendum, quod nomine parentis intelligitur quilibet proximus, ut objectum est, et supra probatum est in questione de charitate: sed Dominus simulin uno praecepto affirmativo intendit et intimare charitatem proximi, et ordinem ejusdem. Ordo autem non insinuaretur per nomen prozimi, quia illud non exprimit nisi objectum charitatis : sed per nomen parentis insinuatur, quia illud exprimit et objectum dilectionis et charitatis et gradus. Alia etiam ratio potest esse hec: quia charilas est perfectio nature : et ut hoc ostendatur, ponit ibi nomen, ad quod simul movetur natura et charitas. Sed prima ratio melior est.

Ad aliud dicendum, quod subvenire in necessariis non est generalis actus precepti : quia non tenet nisi in casu, scilicet si proximus indiget, et si nos habemus facultatem : sed imago Dei honoranda invenitur in omni proximo, et ab omni proximo, et semper potest exhiperi, et quilibet habet ad hunc actum facultatem : et ideo potius posuit, Honora quam subveni : licet etiam subventionem intelligat in casu pro tempore et loco.

Et nota, quod de aliis de quibus hic potest queri,.quando scilicet, et ex quo debemus subvenire parenti, et in quibus preponere parentes aliis proximis, supra habitum est in queestione de ordine charitatis: quia illa questio tota cadit sub isto mandato.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8